Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.

1.-90. Oklevelek a reformáció első századából

ausim tum mihi, tum saeculo magnum quiddam de te polliceri. Haec eximia tua indoles, admonet me officii pristinaeque illius necessitudinis renovandae, quae tecum inde ab ipsa pueritia mihi intercessit, ansam praebet. Gratulor itaque mi Sigismunde ex animo, quod te Deus altissimus per totum illud tempus, ex quo jam Musarum castra sequeris, ab omni malo et periculo tum corporis, tum animi clementer protegens, ad patrios tandem lares incolunii, illaesoque corpore reduxerit. Gratulor, quod non immemor illorum versiculorum, quos in ipsa adhuc pueritia in ore saepius agitare solitus es, moribus et arte cultus domum rediisti, atque spe, quam de te (nec sine injuria) eximiam tui omnes conceperant, eosdem minime deludens, votis ipsorum respondisti. Quamobrem, verum illum et indubitatum inspeclorem renium, cordiumque scrutatorem, ardentibus compello gemitibus, ut deinceps quoque suo sancto spiritu omnia tua studia ita regat, ita gubernet, quo omnes tui conatus et instituta, cedant ad laudem sanctissimi sui nominis, ecclesiaeque incremen­tum et incolumitatem. Tu vero candidissime adolescens, perge exemplo defuncti generosi tui parentis piae memó­riáé, vestigia eiusdem insequi, atque spem tuorum de te conceptam, ex parteque iam perspectam et exploratam in dies magis ac magis in ipsis adhuc adaugere non desine. In hanc sententiam scriberem plura, nisi te tua sponte satis incitatum esse confiderem : Et quicquid attigi, non feci inflammandi tui causa, sed testificandi amo­ris mei. Cum igitur ego quoque triennio ab hinc, cum Magni­fico Domino Martino de Berzeuice in Borussiam profec­tus, liberalibus me disciplinis in florentissimo Gedanen­sium, sive Dantiscanorum Gymnasio addixissem, tandem atrocitate luis pestiferae saevientis, me illic diutius prohi­bentis manere, compulsus venire domum, animum induxi meum, ut uberioris eruditionis acquirendae gratia Italas capesserem oras. Sed cum hic iterum anxius apud me perpendissem, quam inops consilii, quantus indigentiarum nostrarum sit cumulus, quam denique multae defectuum myriades ; unum talem opitulatorem mihi quaerendum duxi, cuius ductu, et auspiciis, hoc commode consequi possem. Edoctus tandem Spectabilem ac Magnificum do­minum Simonem Forgacz, filium suum, generosum ac Magnificum dominum Michaelem in Italiam mittendum sibi proposuisse, quo sermonis Italici quoque familiarita­tem sibi compararet, extemplo me ad eundem Magnificum

Next

/
Thumbnails
Contents