Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.

1.-90. Oklevelek a reformáció első századából

1584. szeptember 12. Bécs. Ernő főherceg az újvári kapitány kinevezése ügyében. Kívánatos­nak tartja, hogy a végbeli kapitányok általában, de főként azok, akik az egyház censusából fenntartott várakban viselnek kapitányi tisztsé­get, ne csak a török ellen harcoljanak, hanem a katholikus vallásnak védelmében is buzgólkodjanak. Ajánlja báró Dietrichsíein Miksát az újvári kapitányságra. Ernestus dei gratia archidux Austriae, dux Burgun­diáé etc. comés Tyrolis etc. Reverende, devote, syncere nobis dilecte. Accepimus literas vestras pridie Calendas septembris ad nos datas, ex quibus syncerum ac nobis quidem antea multis argu­mentis cognitum atque perspectum animum zaelum (!) atque desyderium vestrum in propaganda ubivis locorum et terrarum relligione catholica praesertim vero quo ad nominationem supremi alicuius in arce Vywar capitanei, abunde cognovimus. Nos equidem nihil magis optaremus, quam ut prae­sidiis illis, qui in confinibus regni Hungáriáé sunt univer­sis, iis praesertim, quae ecclesiae censibus muniuntur atque sustentantur catholicae religionis tantum viri duces atque capitanei praeficerentur, qui non solummodo de infen­so Christiani nominis hoste immanissimo turca debellando, sed de religione etiam Catholica iis in partibus promul­ganda, defendenda, atque conservanda pro viribus, in­tenti alque solliciti essent ; nec dubitamus nobilem fide­lem nobis dilectum Maximilianum a Dietrichstain baro­nem, quem tum propter parentis, tum propria quoque me­rita nobis multis ab hinc annis indefesso studio praestita, valde gratum habemus, huic muneri pro sua qua est in rebus gerendis sollicitudine, dexteritate et pietate huic of­ficio cum summa sua laude et omnium satisfactione com­mode praefici posse : Quandoquiderrt vero de sufticiendo in locum defuncti comitis de Hardegk supremo arcis Vywariensis capitaneo praeteritis hinc diebus Sacratissi" mae Caesareae Maiestati etc, demissam nostram opinio­nem atque sententiam adaperuerimus suae Maiestatis resolutio nobis superinde expectanda sicque negotium hoc apud suam Maiestatem urgendum erit. Id quod ad memoratas vestras rescribendum vobis duximus literas, de caetero benignitate nostra vos iugiter complectimur. Datum Viennae, die duodecima mensis Septembris, an­no domini millesimo quingentesimo octuagesimo quarto.

Next

/
Thumbnails
Contents