Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.

1.-90. Oklevelek a reformáció első századából

derint, et quam petulanter, praesertim cum se a nostro coetu excluderent, vixerint, bonis scholasticis et honestis notum est. Spero deinceps statim scholae tranquilliorem futurum. Fuisse bis factiosos demonstrabo, si res postu­labit. At quia discesserunt, non arbitror opus esse hac de re deliberatione. Daturi sunt sine dubio poenas suae ingratitudinis et petulantiae deo, graves. Quod in authorem gravius animadverterim, et vim vi depulerim, consideratis omnibus circumstantiis proxime expositis P. T. minus aegreferet. Atrocia petam ordine iustitiae atrocius punienda. Domini pastoris labores, magnifici, et fuerunt mihi pergrati, et si volet deinceps quoque accepti erunt. Vivat modo mecum amice, ut experiar vere et de eo dici posse illud poetae didicisse fideliter artes. Emollet mores nec sinit esse feros. Pulchrum habitare fratres in unum. Non facile obtrectatoribus credat, si quid adfertur, vocet me secundum mandátum Christi, moveat, et si mo­rosiorem me exhibuero, obiurget durius. Confirmet nos, sua instituat eruditione, non contemnat. Si cui contingit docto sapientia maior, 'doctrina hic alios instruat ipse sua <&S fj&v avvsmg xQvaóxi^g xsxpapevf]. Si sic mecum vi­vere volet, testor deum, debitam reverentiam et officii et eruditionis ratione illi sedulo praestabo, ipsum ut patrem reverebor. Tantum reliqua deo committo. Et P. T. quae videbit ut mea mihi restituantur. Faciet hoc propter deo ac iustitiae studiosissimos et subsequentes ludirectores, ne authoritas ipsorum concidat et serietas crescat. T. P. reverenter colens Martinus Schwenglerus, lu­director afflictissimus. Kívül: Nobilitate generis, eruditione spia[?] et omni virtutum gé­nére praestantissimo viro domin* Johanni Salio judici Scheb[niciensi] domino compatri reverenter colendo. Rájegyezve más kézzel: In 22. februarii Ao. 75. hora 4. com. acceptum. Compositione usi sumus. V. ö. Breznyik János : A Selmeczbányai ágost. hitv. evang. egy­ház és lyceum története I. 343. Breznyik szerint 1575-ben Schwengler, vagy Dudok Márton, e gyatra latinságú levél írója Körmöczbányára ment igazgatónak. Eredeti, papíron. Négy drb. rányomott pecséttel. 13. 1576. október 28. Pozsony. Borhy Mátyás ferencrendi provinciális nyugtája 60 pozsonyi mé­rő gabonáról és 20 veder borról, amelyet a pozsonyi, nagyszombati és soproni monostorok számára három havi adomány fejében Baranyay Istvántól, a pozsonyi érseki udvar gondozójától fölvett,

Next

/
Thumbnails
Contents