Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.
Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve
juria dolet, qui et anlesignariüs sancti synedrii vestri fue^ rat, quique lampada vobis praeferendo, pietate, prudentia, sanctimonia vitae et comi affabilitate ita praeluxerat, ut quemadmodum ipso superstite, in rebus etiam valde dubiis, os oculique vestrum in eum solum affixi, consiliaque vestra tanquam basi immobili innixa fuerunt, ita ipso sublato, ceu navis excusso suo nauclero variis cogitationum vorticibus huc et illuc circumferimini. Condolemus eum nos quoque vobis praereptum, partim jure affinitatis et vicinitatis sanctae semper a nobis observatae, partim quia veremur, ne occasus tanti viri, quod non raro fieri assojet, ecclesiae ruinam secum trahat. quod tarnen Dominus averruncet. Quapropter maluro fraternitatis vestrae consilio sacer iste conventus indictus est, ut postquam justa funebria jam denato dolenter persolvit, ne oves sine pástore, exercitus sine duce, membra sine capite periclitarentur, primo statim tempore in locum scientissimi Aronis suocenturiaret Eleazarum. Spondemus coelitus eum praesto vobis futurum vestrisque votis subscriplurum, qui cum suis ad usque finem seculi affuturum, nec eos orphanos reliclurum promisit. Praestitit ille quidem hactenus quod promisit semper, quando sacerdotibus sacerdotem, judicibus judicem, regibus regem, prophetam proohetis, apostolum aposlolis certa serié substituit, variata licet ceremónia. Nam Deus quosdam per se immediate, alios per angelos, nonnullos opera prophetarum, alios vero sortito suffecit. Sed et sortes unius ejusdemque generis non fuerunt. Nam quaedam fuerunt divisoriae, quibus terraChanaan exmandato Dei israelitis distributa et sua cuique tribui portio adtributa fuit. Quaedam judicum fuerunt, nam judices missis in urnám calculis sententias suasita ferebant, ut albis absolverent, atris vero damnarent. Quaedam denique electionis fuerunt, quibus certae functiones idoneis personis commendabantur. Exempla consuetudinem comprobant. Nam olim non in Judaeae angustis duntaxat terminis pontifices sorté delecti sunt, verum etiam in Graecia quoque sacerdotia sorté collata sunt. Quid ? quod Athenienses quoque cum Romanis et amplissima Venetorum respublica, si politicis fides sit habenda, annuatim mapistratus suos sorté constituerunt; quo pacto apud nostrates etiam nonnullis in locis in hodiernum usque diem praetores urbani sorté constituuntur. Sic et Matthias quoque apostolus in locum Judae proditoris sorté allectus est. Sapientissimus omnium, quos sol unquam vidit, Salomon sortium usum