Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.
Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve
Excellentisimo viro domino Christiano Augustino doctori medicináé Ab Hortis in Lomnicza. Gratiam et pac.em precatus, officiola mea tenuia licet, prompto nihilominus animo defero. Excellentissime domine doctor I angor plurimum animoi quod cum amicitia vestra benevola potiri cupio, vix umbram ejus apprehendi propter concionem apud duplex funus habendam, qua peracta sero admodum Excellentissimae dominationis vestrae hospitium salutavi. Necessitate itaque urgente absens consilium Exc. vestrae in potione uxori aegrae conficienda desidero. Si bene memini, tria erant potui inservientia, absynthium, radix helenii, et ebuli. Si Excellentia tua suaserit, omnia vasculo duorum cubulorum vini capaci includam, "cui mustum hornum superfundam ad una fervendum, eoque postquam defecatum fuerit utendum. Sed dosin tempusque quandiu erit potione utendum ignoro, ideoque ab Excellentissima dominatione tua edoceri cupio, cum eo siquid praeterea superaddi deb°at. Enitor Deo vires et valetudinem suppeditante, ut beneficium Excellentissimae dominationis tuae beneficio recompensem. Eandem diutissime florentem et vigentem desidero. Cursim Lisca, 20. Octob. hora 4. Ao. 1634. Excellentissimae d. v. studiosiss. Stephanus Miscolcinus pastor ecclesiae Liscensis et vicinarum senior. 32. Respondit Tholcsva statim. Admodum Reverende domine amice et fautor colendissime salutem et servitia. Ubi post prandium praestolatus sum V. R. d. tandem cum non occurrisset nec nunciasset quicquam, jam omnino desperasse de sumendis medicamentis arbitrabar. Vinum huic casui inserviens conficiatur ex aequali portioné corticum radicis ebuli (medulla enim nullius usus) enulae campanae et fructuum cynosbati. Major vero addatur absynthii portio, ut illius sapor reliquorum vincat. Usus autem erit ad minimum singulis diebus sextarii unius mensura, mane et vesperi totidem, et vasculum duorum cubulorum vix sufficiet pro 20 diebus; pondus vero debet esse medicamentorum ad singulos cubulos quatuor librae, ita ut Enulae, Ebuli, Cynosbati (vel loco hujus, si