Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.

Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve

praeberent, necue extra cancellos doctrinae mórumque vagarentur, domi ad valvas templorum nostrorum, ceu Apostolus noster ad Gamalielis pedes aut Maitha Be­thaniensis ad Jesu pedes, nos quiete assidere possemus ; verum inquietudo nonnullorum nos quoque inquietos red­dit et ex ecclesiis nostris invitos aliorsum extrudit. Vereor, ne exemplo suo fidem sermonis faciant vicini Olaszienses, qui gravibus onerando suum doctorem querimoniis, ut colore fucato illum ex pago suo eliminent, quaedam gra­vamina auribus meis insusurrarunt. Quae quia mihi si­lentio involvere religio est, piacet per modum visitationis totum negotium et cognoscere et componere. Quare Re­verendae vestrae traternitates mecum una Olaszini mature compareant Kai. Maji idest sequenti die Lunae, secus non facturae. Vivite felices et valete quotquot estis una salute omnes. 18. Commendatio Johannis Rozgonyi ex Olaszi Munkács. Eximio Jesu Christi servo, domino Stephano P. Új­helyi, disertissimo ecclesiae apud Munkácsienses collectae pastori et vicinarum inspectori meritissimo, domino in vinea Domini cooperario fautorique honorandissimo. Gratiam et pacem a Domino per Filium precatus amoris mei obsequium . .. que offero. Clarissime vir ! ita depravata est post lapsum natura hominis, ut quia immemor illius Paulini, qui stat, videat, ne cadat, quanto minus casum formidat, tanto magis ca­sui proximat, et in obviám cominus suppetias ferendo eatur, sempiternus sequatur occasus. Hinc praesentium exhibitor Reverendus Johannes Rozgonyi testimonium perhibet, qui cum in ecclesia Olasziensi aliquandiu dili­gentem Christi ministrum sese in docendo praestitisset, lapsus est, et propter excessus quosdam, non in doctrina, sed in moribus, ne scandalo plebi foret, loco cedere de­buit. Contendit per commendationem et simul intercessi­onem meam Clarissimae pietatis tuae inspectioni sese as­sociare. Quare precibus ejus motus, eundem pietati tuae Venerandae commendo, eandem orans, recipére eum in­ter suos non dedignetur ; erit diligens in munere suo obe­undo, dum modo ebrietatem in exilium mittat, missurum autem nullus dubito et autoritate vestra patriarchali mo­nitus et moderni casus poenitudine non leviter compunc­tus. Vale vir Clarissime domine vetus cum tibi charissi­mis magno et proficuo Ecclesiae Christi bono.

Next

/
Thumbnails
Contents