Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XII. Budapest 1928.
1.-90. Oklevelek a reformáció első századából
minis et dilationibus observatis excommunicavimus et excommunicatum denuntiavimus et denuntiari in partibus fecimus, qui et de facto etiam in partibus denunciatus extitit, prout ex certorum dominorum plebanorum praedictarum nostrarum literarum executorialium, relatoriis literis superinde confectis nobis extitit plena fides, et quia ex earundem literarum relatoriarum tenoribus comperimus, quod dictus nobilis Wolffgangus Deseo huiusmodi excommunicationem diu sustinuit et adhuc sustinet animo indurato et rebelli, in duiitia et pertinacia eius contumaciter perseverando; nec curat ad grémium sanctae matris ecclesiae redire, in animae suae perniciem et scandalum christifidelium plurimorum manifestum. Quare pro parte praedicti egregii Christophen Bossany habita cum instantia nobis fűit supplicatum, quatenus ad aggravationem dictae excommunicationis sententiae, et alias censuras ecclesiasticas, contra eundem Wolffgangum Desew excommunicatum procederemus. Nos itaque attendentes huiusmodi supplicationem fore justam et juris consonam, quodque contumacia crescente merito habet augeri et poena. Et ne idem nobilis Wolffgangus Deseo excommunicatus de sua inobedientia, rebellione et contemptu, quomodolibet valeat gloriari, huiusmodi aggravationem contra eum decernendum duximus ipsumque aggravamus in his scriptis. Vobis igitur dominis supradictis, et vestrum cuilibet insolidum in virtute sanctae obedientiae et sub excommunicationis poena, quam in vos et alteros vestrum nisi feceritis, quae mandamus trium dierum canonica monitione praemissa, a die requisitionis vobis fiendae computando ferimus in his scriptis, districte praecipiendo committimus et mandamus, quatenus statim dum, cum praesentibus fueritis requisiti, aut alter vestrum fuerit requisitus, ita enim, ut in his exequendis unus vestrum alterum non expectet, nec unus pro alio se excuset, praefatum nobilem Wolffgangum Desew excommunicatum et aggravatum, in vestris et cuiuslibet vestrum ecclesiis, singulis diebus dominicis et aliis festis infra missarum solennia, dum in eisdem ad divina audienda major convenerit populi multitudo, pulsatis companis, candelis accensis, et iterum extinctis ét in signum maledictionis aeternae in terram proiectis, publice et in ambone alta et intelligibili voce denuncietis, seu faciatis denuntiari. Tarn diu donec ecclesiae et nostris venerit parere mandatis, aut a nobis, vel superiori nostro, aliud habueritis in mandatjs. Et de eius absolutjone vobis eonsUterit evi-