Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
Oklevelek a reformáció első századából
ciora habeo: Referebatur serio a quodam viro nobili comícia indicta esse a rege Polonie in oppidum Petriko ad II. calendas Maias, ac simul mandátum ad proceres regni dátum, ut ante diem comicialem diligenter de religione deliberarent, quid tandem in conventu concludendum foret de precipuis ecclesiarum controversiis, ut disceptaciones et distracciones in ecclesiis preciderentur. Narrabat autem idem nobilis, iam de tribus articulis deliberatum esse : De coena Domini, ut porreccio sub utraque specie debeat observari; de ieiunio, ut libere maneant consciencie hominum in cibis ; tandem de festis, ut preter sacrum Domini diem et festa mobilia insigniora, reíiqua sint in arbitrio ecclesiarum. Procul omni dubio relatum est et hoc quod regina Ungarie et filius regius fovent virum eximie doctum nomine Stanislaum Pinczouitam syncere docentem et acerrime laxantem omnes corruptelas doctrine ecclesiastice profanasque instituciones et observaciones pontificias. Ipsamque reginam quamvis antea infestam doctrine evangelii, nunc una cum regulo filio cupidam et studiosam illi favere, illamque amplecti et audire. Intellexi pieterea ^xueonterraneis meis turcas nunc confluere in arcem Philek nuper occupatam, eoque esse animo, ut paulo post eciam invito Ferdinando reducant puerum in Ungariam et restituant dignitati regié. Quod ad negocia ecclesiastica spectat, Martinum Calmanczehinum, qui de aris digladiabatur, aiunt eo impietatis progressum fuisse, ut auserit docere iam preces omnes ad Deum esse irritas, quia Deus non exaudiret. Sed mox cum a Barone quodam Andrea Báthori in suplicium deposceretur: fuga sibi consuluisse, et sese abdidisse, ut iam ubi gencium lateat, prorsus ignoretur. Hec sunt nova que fide digniora mihi visa sunt. Nunc ne prorsus vacue veniant mee litere ad tuam Reverenciam mitto et munusculum, obulum ungaricum aureum, quod ut gratum habeas Reverende preceptor eciam atque eciam oro. Postremo precor eternum patrem eterni mediatoris nostri ut te ac tuos una cum vestra ecclesia integros salvosque conservet. Bene vale reverende domine preceptor. Date Cracovia 5. Idus Április. Anno 1555. Lucas Agriensis, Ungarns. Reverendum magistrum Casparum Peucerum saluum cupio et illi officia mea gratitudinemque polliceor. Kivül: Prestantissimo Reverendissimo viro, Venerando Domino Philippo Melanthoni in alma universitate Witebergensi supremo professori, dominó ac preceptori suo eternum Venerando.