Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

Oklevelek a reformáció első századából

Ex his, mi preceptor, tu pro tua sapiencia coliige coetera. Nonne mirum est in his tantis turbis, tarnen inter nos esse ecclesiam, vere innocentem nomen Jesu Christi ? Multa nobis nunciabantur letissima de concordia Vor­maciensi inter principes inita, et de auxiliis in Hungáriám mittendis. Sed mihi nunquam hec fiebant veri—similia. Deticientibus causis ad concordiam et tue litere hanc meam opinionem confirmant, que ostendunt alios prin­cipes nihil alios male agere, et seviciam subinde novam exerceri in homines pios et innocentes. His rebus non consoletur incolumitati nostre et Ger­manie. Te rogo, mi anime, ut me, quod facis, diligas, meque et porro tuis literis et quibuscunque potes racioni­bus consolaris. Tametsi impudenter facio, quod te ante omnium hominum optimo de me meritum magis sollicito, cum a me nulla tibi grácia referri possit. Verum si in hac vita hunc fructum ex me non ceperis, quod ipsum tarnen pervelim, in illa certe vita, que nullum finem habitura est, sencies me non ingratum esse nec fuisse. Salutat Te Petrus meus, cuius et opera et consve­tudine ita delector, ut post coniugem et liberos nihil ha­beam charius. Simul sumus in patria quidem, sed tan­quam in exilio in exiguum quoddam domicilium, tan­quam nidum inclusi, et cogimur ferre hominem. Vitricum nostrum, quo hic sol nequiorem non vidit. Hec exercicia nos docent pacienciam. T« Y"Q nafyfiaT& ^a&rj^iard. 2 Bene vale mi charissime preceptor 1 Bartphe XII. Junii 1545. Tuus observantissimus Leonartus Stockei. Kivül : Carissimo et prestantissimo viro, Domino Philippo Me­lanthoni, in inclyta Vitebergensi academia divinarum et humanarum literarum professori, doctissimo integerrimoque Domino maiori, et pre­ceptori suo observando. Eredetije a müncheni bajor királyi udvari és állami könyvtárban Commercio Camerariana Volumen 15. Numero 46. Az eredetiről vett fénykép Thury Etele másolatával együtt a pápai ref. főiskola könyv­tárában. ä Teljesebben Herodotosnál í. 2Ó7. igy vän: ra ős f,ioi Tla&r^utci [raj éóvxa áyáQiö%a [xa&rjfxaTa ysyove. = „Keserves szenvedéseim ta­nulságokká lettek számomra'"

Next

/
Thumbnails
Contents