Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

Oklevelek a reformáció első századából

quod te non modo preceptorem nactus sum, verum eciam talem preceptorem, qui me nullius commendacione adiu­tum, atque in infimo scholasticorum ordine versantem, pro tua excellenti humanitate, in tantam curam non dubitasti tua sponte recipére, quanta ne cogitari quidem maior po­test. Neque meis duntaxat utilitatibus contentus fuisti, sed in fratrem quoque meum, me alterum, parem benevolen­ciam, eademque beneficia contulisti. Qua in re pleraque omnia mihi preter spem atque expectacionem omnem accidere. Nam in adolescencia mea, cum in primis ele­mentis grammaticis mediocriter profecissem, eoque in gé­nére non modo aequales meos, verum eciam superiores superassem, etsi in eam disciplinam incideram, que me propter inauditam crudelitatem merito ab institutis studiis deterrere potuisset, tarnen et natura, et non pessimis au­spiciis adductus, nihil magis optabam, quam ut liceret mihi perpetuo in literis vivere, ab aliis artibus ac studiis, quibus videbam nostrorum hominum liberos adhiberi, cum idem mihi parentes minarentur, mirum in modum abhor­rebam. Neque tarnen qua racione voti mei compos fierem, videbam. Aliquando ingens me tui desiderium incessit, verum quod sperarem nihil erat, cum non solum ab ali­enis, verumeciam a domesticis auxiliis destitutus essem. Quin sepe me necessitas a literis prorsus abstraxit et vic­tum servilibus operis querere coégit, a quibus si unquam mihi aliquid ocii datum est, id legendo aut scribendo, quantum potui contrivi. spem vero pleno cursu discendi rerum mearum varietas iam omnem mihi fere ademerat, meque in spinas mercatorias preter voluntatem meam con­iecerat. In quibus cum totum fere triennium hesissem, multaque iniusta et impia vidissem, incredibili meo cum dolore, nullis pollicitacionibus eorum, qui meam operam in negociis suis non ignavam, nec inutilem experti erant : quin me ex hoc vite genere quamprimum explicarem ad­duci potui. Corrasa igitur ex servicio exigua pecuniola, tametsi quantumvis parce facerem sumptum, biennio satis futuram non videbam, tarnen Witebergam contuli me, mihil aliud cupiens, nisi ut unum atque alterum annum si contingeret te audire possem. Quod dum facio, tercius quoque annus Dei beneficio accessit. Quo cum in tuam, nescio quomodo noticiam venissem, tuo beneficio, interce­dentibus duobus annis Islebianis, alteros annos tres, eos­que meliore condicione, quam priores, istic transegi. Quam foelicitatem necessaria in patriam pietas mihi interpellavit. Hec omnia tibi, micharissime preceptor, ideo com-

Next

/
Thumbnails
Contents