Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
Oklevelek a reformáció első századából
violare fidem pro nihilo habetur. Imo aiunt si quis vel septus violaverit fidem, tarnen ieiunio unius diei posse iterum reparari fidem ac si semper integra inviolataque mansisset. Hec habui mi humanissime domine preceptor, que ad te scribere volui. Postremo, cum a vestra dignitate discederem, dixi me meis fratribus aliquot aureos debere, quos sit Deo optimo Maximo grácia, iam persolvere possum. Quam intellexi Magnificum quendam principem nostri misisse sedecim aureos, quos prestantissimus vir Georgius Vernerius simul cum literis ad vestram dignitatem misit. Obsecro igitur te Venerande preceptor, ne graveris illos meis debitoribus dividere. Blasio Bihori aureos 8; Josepho Pestino 3; Casparo Pasztái 1 ; Christophoro Sram unum aureum cum medio talero Demetrio Batizio unum aureum cum talero, atque eciam quicquid residui fuerit, eidem Demetrio dare. Ego istis rebus leviculis non libenter vellem tibi, alioqui multis negociorum undis occupato molestus esse, sed quia audiebam meas pecunias literis tue humanitati inscriptis esse, a Domino Vernero inclusas igitur aliter facere non potui. Atque precor vestram dignitatem ut hanc meam importunitatem equiori animo ferat. Eternus autem Deus páter Domini nostri Jesu te conservet simul cum tota familia et alma illa universitate ad glóriám nominis sui in multa secula. Amen. Date ex civitate Eperies, in festo concepcionis Marie. Anno Domini 1543. Andreas Batizius tuorum discipulorum minimus. Kivül; Divinarum pariter et humanarum literarum summo Restauratori, Domino Philippo Melanth[on] in alma universitate Vitebergensi, supremo Gimnasiarche etc. Domino ac preceptori suo in eternum Venerando etc. A müncheni bajor királyi udvari és állami könyvtárban Collectio Camerariana, Volumen 16, Numero 78. sz. Az eredetiről vett fénykép néhai Thury Etele másolatával együtt a pápai ref. főiskola könyvtárában.