Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

Oklevelek a reformáció első századából

1526. december 12. Esztergom. ­János király ünnepélyes igérelet tesz Erdődy Simon zágrábi püspöknek és választott egri püspöknek, hogy mihelyt Werbőczy István a jelenlegi kanczellár előbbi nádori méltóságát, melytől vetélytársai megfosztot­ták viss anyeri, a titkos pecsétet és a kanczellári méltóságot őreá ru­házza. Nos Johannes dei grácia rex Hungarie, Dalmacie et Croacie etc. Memorie commendamus tenoré presencium significantes quibus expedit universis : quod nos debitum (ut decet) habentes respectum : ad preclaram fidem et fidelium obsequiorum gratissima ac cumulatissima merita fideli nostri Reverendissimi in Christo patris domini Simo­nis Episcopi ecclesie Zagrabiensis et electi E[piscopi] Agriensis : quibus ipse non solum Maiestati nostre : ve­rum etiam universo regno nostro gratum et acceptum ir­reprehensibiliter sese prebere studuit: Eundem igitur tan­quam personam idoneam et benemeritam hoc maiestatis nostre donario ex certe nostra sciencia et regié potestatis nostre plenitudine duximus honorandum ut postquam et quumprimum fidelis noster spectabilis et magnificus Sle­phanus de Werbeucz prius regni huius nostri Ungarie palatínus, nunc vero cancellarius noster regius, qui quidem officio palatinatus per íactiones et conspirationes quorun­dam emulorum suorum : diebus superioribus spoliatus fu­erat, in idem officium palatinatus fuerit restitutus, mox et incontinenti eidem dominó episcopo Zagrabiensis et nemini alteri: Secretum sigillum nostrum (quo ut rex Ungarie utimur) et officium cancellariatus nostri, simulcum omni iurisdicione officy eiusdem dabimus, donabimus et con­feremus. Immo ex nunc, sicuti extunc et extunc, prout exnunc : damus, donamus et liberaliter conferimus ac elar­gimus, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante. Datum Strigony in profesto beaté Lucie virginis et martiris. Anno domini Millesimo quingentesimo vigesi­mo sexto. Joannes Rex manu propria. Eredeti, papírra irt oklevél, rányomott pecséttel. Nemzeti Múzeum levéltára. Törzsanyag.

Next

/
Thumbnails
Contents