Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
Oklevelek a reformáció első századából
nicacionis sentencia et aliis censuris ecclesiasticis in ipsam racionem pretacte cause latis, auctoritate nostra et sancte matris ecclesie absolvere et absolucionem dare dignaremur. Nos vero supplicacionibus pretacti Mathie veluti iustis intenti, attendentes eciam, quod dictus condam Petrus, genitor suus in quo ut asseritur signa contricionis et penitencie apparebant nisi articulo necessitatis sed et .... tus prefato Andree satisfecisset et ecclesie paruisset mandatis quodque jam idem Andreas racione huius cause foret ad plénum contentus et prefatum Mathiam quietavit et absoluit ut lacius in preinsertis litteris composicionalibus continetur. Ideo nos * a. . . censura decrevimus et decernimus esse absolvendum et absolucionfem] eidem . . . . duximus committendum. Quocirca vestris discrecionibus harum serié in virtute sancte obediencie et sub excommunicacionis pena committimus, quatinus acceptis presentibus ac dum et quando cum presentibus fueritis requisiti, predictum condam Petrum apredictis excommunicacione, aggravacione et censura absolvatis auctoritate nostra hoc modo, puta ut vos domini ecclesiarum plebani supradicti si omnes interessé poteritis alias duo, vel tres ex vobis ad fores cimiterii ubi funus dicti condam Petri sepulture tradetur, cum aliis duobus vel quatuor sacerdotibus, quos vos auctoritate nostra conjungatis accedatis, et illuc ante fores cimiterii illud funus dicti condam Petri sine tarnen cantu aut alia solempnitate deferatur et deponatur ibique vos sacerdotes circumsiantes funus, septem psalmos penitenciales cum letania perlegatis dicendo Sancta Maria ora pro eo, sancte Pétre ora pro eo etc. Tandem finita letania, dicatis antephonam Ne reminiscaris etc. cum kyryeleyson et oracione dominica. Tandem unus ex vobis dicat has preces : Salvum fac servum tuum domine deus meus sperantem in te, Nihil proficiat in eo inimicus etc. Esto ei domine etc. Domine exaudi oracionem etc. Dominus vobiscum etc. Oremus, Presta quesumus domine huic famulo omnium peccatorum veniam, ut qui censuris ecclesiasticis ligatus preventus morte decessit, tua clemencia, per nostrum ministerium dignetur misericorditer absoluere per Christum, dominum nostrum, Oremus. Deus cui proprium est misereri Semper et parcere, suscipe deprecacionem nostram, ut hoc funus cum anima censuris ecclesiasticis ligatum miseracio tue pietatis absolvat per Christum dominum nostrum. Oremus. Absolvat te dominus noster Jesus Christus et ego auctoritate eiusdem domini