Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve [1-27. sz.] Folytatás

rius solus, aut per suos superspargat tritico verbi coelestis. Optandum quidem fuerat semper ut nobis domi esse liceret, et coelestibus immori, verum communis Ecclesiae necessitas diversum imperat. Cui ut mature occurrimus R. ac Cl. pietates vestras scholarum­que rectores per praesentes ad generalem synodum in Gálszécs 14 Septembris celebrandam fraterne invito, eas­demque moneo, ut pridie celebrationis synodi mature compareant cursilesque ad sequentem sine mora trans­mittant. Secus non facturae. Eaedem valeant et salveant una salute omnes. Dabam Liscae X. Augusti vester in Domino fráter et symmysta.* 21. Theses uenülandae de trinitate. I. Filius Dei, qui est secunda in divinitate persona, ab aeterno a Patre genitus, est verus et unus numero Deus cum Patre et Spiritu Sancto : sicut et Spiritus quo­que Sanctus est verus et unus numero Deus cum Patre et Filio. II. Pater, Filius et Sp. Sanctus non tantum sunt ae­quales deitate, sed etiam ófxoovoioi coessentiales seu uni­us substantiae. III. , Pater, Filius et Sp. Sanctus ita sunt unus Deus, ut tarnen inter se realiter sint distincti, ita ut Pater non sit Filius aut Sp. Sanctus, nec Filius sit Pater aut Sp. Sanctus, nec Sp. Sanctus sit Pater aut Filius. IV. Haec vero vocabula: öpooioia essentia, perso­na, trinitas etc. in Sacra Scriptura non quidem sunt ad literam, sunt tarnen quoad sensum et aequipollenter, ide­oque recte et necessario hodie contra haereticos usur­pantur.** 22. 16. Octobr. die Solis. Caspar Thokai uram az bátyja képében Geor. Tho­kai adósságért arrestáltattalvolt az helmeczi tavalyi scho­* Széljegyzet: Domini procedentes censum ecclesiasticum a se et auditoribus oblatum ante inaugurationem presbyterio deponant. Má­sik : Domini sclavonicarum ecclesiarum pastores omnes et singuli in propria persona compareant. *** Széljegyzetekben egy csomó utalás van Zanchius művének különböző lapjaira.

Next

/
Thumbnails
Contents