Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve [1-27. sz.] Folytatás
Adták ezt is élőnkben, hogy az rendelés szerént az harangozóknak tartoznék fl. 12., és akarják, hogy nekik mindjárt megadja. Respondit. Mostan magának sincsen s nem tud mit adni, hanem ha bort adhat el, akkor osztán megfizet. Juvenes scholastici serio commonefaciendi erunt, ut cum omnibus, maximé vero cum vicinis scholae tranquillitatem colant. Andreas Szalókai de quodam tunc absente conquestus est, quod conjugem nivea pila projecerit, insuper verbis quoque inhumanis exceperit, cum admoneret, ne nivibus ipsam peteret. Domi meae delatus est, quod tempore vinorum deportationis suorum arbores ex horto scholae exsecuerit, sepes disruperit etc. 4. Clarissimo Urbano Kisfaludi Kereszturinum, Újfalum, Tholcsvam, Horvatinum, Zsadanyinum, Hotykam ad honestissimam Clarissimi viri Benedicti Bakai gymnasiiPatakinensis rectoris sepulturam vocationem. Vires valetudinemquem desideratam ad commodum Ecclesiae Christi promovendum vobis sufficiat Dominus ex alto. Reverendi viri! quod olim discipulis Christi Emaunta proficiscentibus insolito acciderat, vereor, ne idemque casus nostros pultet fores. Si quidem quem illi redemturum Israelem speraverant, mox in crucem agi viderunt, ita quem nos ruinam celebris gymnasii Patakinensis resarciturum sperabamus, Clariss. Benedictum Bakai, en morte ut subitanea, ita tristissima sublatum feretro inclusum cernimus, quem Parca invida 19 Februarii die Sabbathi ante horam pomeridianam decimam, post pium Heliam uno mense et nondum duobus completis elapsis diebus optimum Heliseum, hoc est, ut verbo dicam, post canum praeceptorem juvenem adhuc discipulum, sed longa dignissimum vita praeripuit, Hujus viri extremus persolvitur honos Patakini 24 Februarii die Jovis hora 8 antemeridiana. Ad hanc ego solemnitatem publica, qua fungor, autoritate vos universos fraterne invito, ulque mature compareatis, mando. Secus non facturi. Dabam Liscae 21. Febr. 1633.