Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 3. Adalék a tarczali iskola történetéhez

ceptori, honestis gymnasü legibus, mutuumque amörem condiscipulis suis se exhibiturum sincere spondeat; qui postea quam receptus est, ut probe norit, quo pacto vo­cationis suae munia obeat, hac via incedat. III. Horis matutinis et vespertinis privatim unum aut al­terum caput ex sacro codice attente legunto. Catechesin christianam vernacula et latina lingua grandiores cum ju­nioribus ediscunto. Nihil non est turpius, quam Christia­nos summa religionis salvificae tapita ignorare, citra quae vita aeterna adipisci nequit. IV. Praelectionibus, examinibus, declamationibus, dispu­tationibus, omnibusque aliis congressibus scholasticis, citra ullam occupationis, quantumvis arduae, excusatio­nem, frequenter intersunto. Quae si interdum acciderit inevitabilis, Rectoris, aut ipso absente, senioris venia ne­gotium aggrediuntor. V. Quoniam sicut honestarum literarum cultura, ita etiam Pietatis studio scholasticus ordo reliquis omnibus homi­nibus anteire et praelucere debet: singulis diebus horis matutinis et pomeridianís cum concionibus tum precibus omnes et singuli juniores cum majoribus bis intersunto, templum campanula scholae signo dato una et combina­tim intranto ; canunto, vultum et totius corporis habitum ad pietatem componunto ; reverentiam erga quosvis ma­ximé vero erga ecclesiae Dei ministros et ordinem sena­torium, matronas item honestiores capitis detectione, ho­nestisque officiis declaranto ; Deductioni quoque funerum frequentes intersunto ; bini incedunto ; et vultu subtristiore, se juxta Praeceptum Paulinum, cum flentibus flere, de­claranto. VI. Quia vero omnis labor et industria, quantumvis dili­gens, sine linguarum cognitione perit; exercitationem La­tiné loquendi et scribendi ab omnibus severe exigimus: sic quoque argumentorum vernaculorum in latinum et

Next

/
Thumbnails
Contents