Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza

vero resurrectionis Christi sacra quoque synaxi usa fuit. Cumque omnia ex voto et sententia mei domestico­rumque meorum evenire cernerem, omnino supra fidem aliorum mihi pollicere sperabam, meam mihi conjugem superatis morborum difficultatibus postmodum supervictu­ram; verum vide aliam dei super domo mea dispositio­nem : vix enim peractis dominicae Resurrectionis íeriis, rursus audire occaepi quiritationem conjugis de male affecta valetudine; quapropter duodecima április accer­sito chyrurgo Michaele, ut obsequentiorem sese medica­tioni praeberet, mihi septem cucurbitulas, uxori vero qua­tuor adhibeandas curavi; nam et ipse jam pridem ab initio clymacterici anni sentire caeperam nonnullas diífi­cultates : quarum quidem in medendo effectum adusque 10. maji diem sensit non contemnendum. Nam tunc Uy­helinum quoque ad nuptias relictae Andreáé Farkas cum Francisco Chiomo celebratas mecum non invita adscen­dit, unde propter proximantes ascensionis Christi ferias die sequenti ad meam ecclesiam rursus redii, et íestivitatem ad laudem domini gaudenter incolumes peregimus. Quia vero antea multoties me monuerat, sese propterea male valere, ut hactenus, uti antea facere solita fuerat, valetu­dinem in vaporario curare neglexisset: quare omnino apud se decrevisse, ut valetudinis curandae gratia per cucurbitulas in balneo sudatorio Cassoviam adscendendi; cuius sane desiderio adeo non restiti, ut potius Ascensi­onis festo vespere, quae ad iter facerent omnia praepa­rari jussi et die Veneris bene mane etiam invitam propter debilitatem, -ut lecto surgeret, iterque diu desideratum ca­pesseret, coégi. Paruit ipsa ut poterat non reluctans, et bene mane Uyhelinum tendens, cum filia et genero Cas­soviam usque, etiam in maximo diei ferventis aestu (14. maji) gaudenter eodem die pervenit, coenavitque apud affinem Stephanum Dedesi satis hilariter. De nocte vero post concubium experrecta, caepit conqueri de nimio ca­pitis dolore, qui etiam sequenti die adhibitis licet variis antidotis minui, multo magis tolli, non potuit; quem diem sine cibo et modico potu peregit. Sequenti die dominico ex parvo major morbus eam invasit, adeo ut amici mei deliberare caeperunt, utrum mihi notificent aegritudinem uxoris, animadverterant enim morbum omnino esse le­thalem. De quo cum Judicium etiam uxoris requirerent, id consilii dedit, supersederent a proposito, neque me senem tali fatigio onerarent ; illi nihilominus in sua sententia persistentes, agasonem 16."maji dominica Exaudi hora

Next

/
Thumbnails
Contents