Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza

nihilominus saepissime etiam cum mensae adsideret, do­loribus adeo intrinsecus circumventa fuit, ut cibo quoque relicto, vix spiritum ducere quiret. At vero 20. augusti ob stomachi dolores penitus decidit in lectum ; ex quo post­quam paulum emersit,. rursus venae sectionis et scarifi­cionis gratia Cassoviam 6. octobris profecta fuit. Rursus vindemiae tempore sensim collabentibus viribus 7. decem­bris iterum lecto affixa decubuit et tunc Mattheus Bergh Chyrurgus Kesmarcensis sinistrae manus mediam aperuit et potionem ex foliis sene et rhabarbo confectam medi­ocri cum successu exhibuit; quo ad suos digresso Casso­via misit duabus in vitreis lagenis potionem quandam infra duas septimanas absumendam : misit insuper mor­sellam singulis diebus ante cibum in portioné dimidii grani persici sumendam : quibus uti quidem cepit, verum non diu continuavit dolores stomachi causata. Sed rursus cres­cente in peius morbo, 28. április anni 1634, ad aegritudi­nem suam sublevandam rursus Cassoviam ascendit, ibi­que duabus septimanis sese curavit: quam cum 17. maji reducerem, quiritata est ob dolorem pedum : cumque in fine pagi Vilmán ad sumendum prandium sub frondosa arbore rheda discendissem. utque me sequeretur monerem, voluit quidem et ipsa descendere, sed ob tumoré pedum sine juvamine nostro nequivit; cui malo levamen quae­rens, ad fontem Mislensem 3. Julii ascendit quidem, sed sine profectu. Ubi cum fuisset, medica quaedam Kosara nuncupata, visa conjuge, ficum intra se habere, eamque tumorem causasse dixit, sed alii ex hydrope laborasse affirmarunt. Quae morbi fuerit species divinare non pos­sum ; siquidem saepissime quaestam audivimus tumorem in se ad instar exigui pomi habere, eumque nonnunquam circa praecordia, nonnunquam mammam, nonnunquam dorsi spinam, nonnunquam adusque guttur ascendere, tanto cum cordolio, ut non raro animam exhalare visa fuit. Secunda octobris suasu nonnullorum Gaal Szetsinum duxi ad Gasparem chyrurgum, qui promisit utcunque mor­bum levaturum, propterea adhibuit exiguo in potu rotu­lam, quae alvum quidem aliquandiu solvit, sed tumorem non minuit. Unde post octiduum iterum reduxi. Postremo mensis octobris 30. quidam oculista, cui nomen érát (a név helye üresen van hagyva.) Epperjesino supervenit, quo con­sulto potam ex pulvere flavo adhibuit aegrotae, modico cum successu. Sequenti vero die adtulit pillulas auro ob­ductas, monens ut singulis diebus ternas, mane, meridie et vespere sumerét. Ultima quidem octobris primo ternas,

Next

/
Thumbnails
Contents