Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
Oklevelek a reformáció első századából
eorum parochialibus summotis et abrogatis delati, insimulati et accusati extitissent, propter quod idem *reverendissimus dominus noster archiepiscopus iussu et voluntate eiusdem maiestatis regié, nos ad civitatem eandem Sebniciensem civesque prefatos ad inquirendum et pervestigandum : an ea que ex clamosa huiusmodi insinuacione ad eos perlata erant, opere adimplessent, miserat et delegaverat. Ad quamquidem civitatem dum nos his diebus adplicuissemus, de omnibusque ac singulis, que adversus cives eodem obiecta erant, sollicicius quo fieri poterat, ab omnibus, quibus decuit et oportunum erat, inquisivissemus, reperimus eosdem dominos cives bonos, synceros et indubitatos Christi fideles esse, nec quicquam ex ritibus et ceremoniis ecclesiasticis veteribus huiusmodi, quod in ipsis erat immutasse, dempto eo, quod quom permulti, infime note homines diversarum sectarum ex diuersis terris et regionibus ad opera fodinarum civitatis eiusdem in dies contluant, abusumque rituum et sectarum suarum huismodi interdum ibidem exercuissent et servassent. Dedissent tum ydem domini cives operám et darent nuncque ac daturi imposterumque ut explosis et eliminatis novis et scandalosis ritibus et abusibus omnibus eorum, huiusmodi pro posse ac virili ipsorum iuxta ritum, mores et consuetudines inter veros fideles et synceros catholicos obseruari solitos ab omnibus et singulis in civitate eorum vivatur et ceremonieque serventur ecclesiastice, super qua quidem inquisicione et veritatis prescripte indagine, presentes literas nostras eisdem dominis civibus ad cautelam ipsorum uberiorem duximus concedendas. Datum Sebnicie, vigesima prima julii. 1533. Eredeti oklevél. NeTtzeti Múzeum Levéltára. Törzsanyag. 13. 1541. március 4. Boroszló. Vincler András Pausius Antal selmeczi jegyzőhöz. Kéri, hogy Salczer János érdekében a városi senátusnál járjon közben, mert tartoznak a vallás és tudomány ügyének annyival, hogy azokat pártfogolják, akik egykor az eklézsiának és hazának szolgálhatnak. Kéri tehát hathatós segítségét. Hi űl adja továbbá, hogy Melanchthon Fülöp Wormsban az eredendő bűnről szóló vitában Eck János fölött győzelmet aratott. S. D. P. Literas tuas humanissime Antoni accepi, quae mihi pro eo ac debuerunt, fuerunt longe gratissimae