Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

94. sz. Miskolczi Csulyak István Diarium-ából. - 1. Miskolczi Csulyak István önéletrajza

ideoque Tholtsvensibus relictis, anno 1578 Liscam mig­ravit : ubi ego vix adhuc quinquennis cum matri puer­perae cantillationibus intempestivis mölestus essem, mater ut quietior esse posset, per campanatorem Benedictum Scarosi domo exegit, inque scholam rapi jussit, cui tunc praefuit Michael Sokliosius. Et hac occasione studiis lite­rarum initiatus, adeo fui cupidus discendi, ut nemo prae­terquam semel me postea invitum scholae limina salutare viderit. Quia vero ingenio valebam plurimum, intra paucos dies prima literarum elementa tarn fideliter hausi, ut anno sequenti, vel tertio sub rectoratu Petri Marjalaki, praeeunte tarnen seria praeceptorum informatione, disticha Ausonii moralia, Catonis nomine nuncupata, et interpretarer ver­nacule, et ruditer scanderem. Tunc quoque festivorum di­erum hymnos, antiphonas, vulgaresque cantiones apprime didici. Habui tunc inter plures Johannem Lignarii condi­scipulum, cujus in parentis horto, scholae admodum vi­cino, strues erat straminum : illius ego pellacia ductus, scholam intra aliquot horas neglexi, et una cum eo in acervo straminum lusitavi. Paedagogus meus absentiam meam parenti denuntiavit locumque in quo agerem, os­tendit, et in scholam vel invitum trahere petiit. Paeda­gogi conatum condiscipuli mei ex schola aperuerunt : ego vero ut manus quaerentium evitarem, relicto horto heri­lem domum peto, meque subter lectum abscondo, interea heram enixe orans, nemini prasentiam meam proderet. Vix ista protuli, mox ancilla nostra supervenit, et heram domus, num ego illic delitescerem, rogat. Illa negat ore, sed digito locum. in quo latitarem, ostendit. Sine mora ancilla stragulo lecti sublato me respexit, progredique jus­sit. Ego quidem non invitus pareo, sed prius proditionis heram insimulans, scholam ingredior, ubi ego plagis ali­quot propter petulantiam insignitus, in tabella lignea uti praescriptum erat, literulas pingere cepi et discere. Anno 1584 sub Georgio Tardi Graecam lecturam di­dici, initio facto ab illo dominicalis Evangelii textu, Ego sum pastor. Illic cum condiscipulo meo Johanne Tardi disputavi carminibus ab extrema dicti jam carminis litera redorsus, cumque Victor essem, duas a rectore honorarii loco accepi chartae portiunculas. Non tardavit adesse annus parentis mei fatális, stu­diorum vero meorum ad maiora tendenti natalis : cum mater jam orbata viro, anne 1584, 27. Április, hora 6 ve­spertina, duorum filiorum triumve filiarum superstitum

Next

/
Thumbnails
Contents