Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.
Oklevelek a reformáció első századából
vestre sacratissime ingratus esse, verumquidem eotunc pollicitus eram per dupplicacionem meam, ut grácia diuina me iuvante, vestre sacratissime maiestati, Universum campum thurcicum, a summo secretario et interprete cesaris thurcarum, compatriotta meo in campo sul Buda 1541 posito, declarato, fideliter certis emblematibus ordinariis depictis, atque eundem latiné declaratis, adurata mea diligentia perscribere. Clementissime princeps, fateor me pro ingenioli mei tenuitate euigilantissima opera mea iamiam maiori ex parte ferfecisse, verumquidem adhuc nonnulla imperfecta desiderantur, causa precipua hec est, ut per continuum triennium, circa diem Bartholomei Semper dolore oculorum grauissime laboravi, superiori vero similiter anno (permissione diuina sic volente) lue pestilentica, duo filii atque due filie mee charissime (proh dolor immortalis) defuncti sunt, priuatusque sum ab omnibus meis liberis, solitarius remansi cum uxore mea. Ego ipse similiter a festo Bartholomei, usque quadragesimam proxime preteritam, in eadem contagione pestilenciali semivivus gravissime decubui, ubi vix grácia diuina preseruatus sum, in longa ettenim mea exiciali infirmitate, quicquid acquisiti habebam, id totum, ad amussim, in refeccionem miserrimi corpusculi mei exponere coactus sum, iamque ita depauperatus sum, ut quottidianum victum miserrime habeam. Quare vestre sacratissime maiestati, tanquam dominó et patrono meo perpetuo clementissimo, pro deo immortali, humillime supplico, nolit michi vicio vertere, quod hactenus prefatum campum thurcicum (adiuncto eciam campo generali christianorum, mea opera adinvento) iuxta meam promissionem, perscribere non potuerim, curabo ettenim breui, venustis ac legibilibus caracteribus persscribi facere, ac tandem maiestati vestre sacratissime personaliter personaliter ad legendum perferre, fortassis eo lecto, grácia diuina, aliquid oblectamenti in rebus bellicis, ad arma summenda contra in fidelissimum thurcam, maiestas vestra sacratissima senciet atque cognoscet. Dignetur itaque vestra sacratissima maiestas, in camera aulica, vei hungarica, graciosum aliquod subsidium, genuina sua regali erga miseros, pietate atque clemencia erogari, vel si id fieri quavis racione non posset, extunc ex affutura dica comitatus Posoniensis, maiestas vestra sacratissima certam summám pecunie deputare dignetur, nam in longa mea infirmitate ut dixi, omnia bona mea