Zsinka Ferenc szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. XI. Budapest 1927.

Oklevelek a reformáció első századából

natura dicentem, propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit uxori sue et erunt duo in carne una, deinde habet plura alia encomia. Est enim semina­rium non tantum reipublice, sed eciam ecclesie, idque in genere quodamodo eciam Plato ex racione humana deprehendit, inquiens ; in sexjo de legibus, opportet coniu­ges studere perpetuitati riature, ut liberos lierorum re­linquentes cultores deo in suum locum substituant. Ve­rum de his clariora extant testimonia in verbo dei, que nunc brevitatis causa omitto, presertim cum e vobis non ignota esse sciam. Addo eciam illud, quod filius dei eam coniunccionem, qua vinctus est sue ecclesie, huic vite matrimoniali sepius confert, ita ut nullum sit dubi­um hoc propositum meum non tantum hominum opini­one, verumeciam deo patrocinante esse honestissimum. Nihil itaque indignum vestro loco et authoritate feceritis viri ornatissimi, si per vos aliquid ornamenti huic acces­serit. Quod equidem tanto prompcius ac libencius facietis, si in animum revocaveritis et quo amore Leonartus Stöke­lius vestrum rempublicam sit prosecutus et que vicissim, ipsa beneficia in eum contulerit, pro quibus si non re ipsa vobis satis fecit, animo tarnen satisfacere Semper est conatus. Ceterum ne me quoque silencio prorsus pre­teream, qui nihil magis exoptem, quam in aliqua parte vestre gracie herére, is sum, qui quidem pátriám non prorsus vobiscum eandem habeo, tarnen ita vicinam, ut nulla inter vestram civitatem et Novosoliensem nisi loci et ea eciam per exigua sit separacio. Videor itaque pre­senciam vestram ad nupciale meum gaudium quadam vi­cinitatis prerogativa non inepte expetere. Sed fortasse hec vobis legentibus occurret illud poéte, ignoti nulla cupido. Idcirco me inepte facere, qui a vobis nunquam cognitus tale officium, quod tantum familiarissimisquibus­que prestari solet, optare audeam. Verum contra hoc telum habeo clypeum invictissimum, nempe Christum, qui cum sepe alias in eandem senciam, tum eciam in V. cap. Matthei inquit : Diligite inimicos vestros, hoc est, pre­state illis opera dileccionis. Hinc ita raciocinari licet, si Christus non vult contemni inimicos, quanto minus igno­tos, non inimicos, imo nobis eciam bene cupientes, ex quorum certe numero me quoque esse profiteor, qui quantulacunque laude virtutem vestram ornare studui semperque studebo. Iam itaque ut breviter abrumpam sermonem epistole iterum hoc quod prius petivi nunc eciam in fine repeto et me in vestram tutelam patrocini-

Next

/
Thumbnails
Contents