Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.

I. Adatok a magyarországi puritánus mozgalmak történetéhez.

1. Essentialia quaevis presbyterii ad strictiorem eccle­siasticae disciplinae vigorem retinendum, ad ataxias in ecclesiis Christi corrigendas et peccata coercenda, ex institutione divina et consensu omnium orthodoxorum approbare; accidentalia vero presbyterii in externis módis et circumstantiis, quae ad essentiam presbyterii per se et absolute non pertinent, sed pro circumstantiis diversarum ecclesiarum variare possunt et solent; (egy szó leszakadva) pro circumstantiis certarum eccle­siarum, quibus praejudicare in accidentalibus ejusmodi tan­quam adiaphoris praejudicare nolumus; ex libertate christiana et ecclesiastica institutione eadem accidentalia quoque appro­bamus, quin etiam si circumstantiae quarundam ecclesiarum nostrarum id erigerent tanquam accidentalia, pro meliori esse si quae applicabilia essent, accedente potissimum p aecipuo­runi ecclesiae membrorum consensu, admittenda optaremus, quia tarnen ecclesiis hungaricis cum illa formalitate, qua prae­sumitur et praeconcipitur a quibusdain fratribus, inlo et prae­scribitur presbyterium illud, tanquam juris divini constricta illa formalitate applicari nequeat; neutiquam nos admittere posse profitemur ingenue. Eo quod eorum illud presbyterium cum speciali quadam formalitate praeconcipitur ac distinctum, uni­versalem quandam reformationem sapiat multorum scandalo et futuro ac ineffabili ecclesiarum damno, imo et impossibili­tatem inclusam latent, quicquid tandem de possibilitate etfacilitate distincti íllius presbyterii praesumatur a quibusdam fratribus. 2. Quia tarnen vigor et rigor ecclesiasticae disciplinae qua publice qua privatim in ecclesiis paroecianis seu particu­laribus sive ministrorum indulgentia vel etiam alibi ignorantia quadam sive usurpatione libertatis nimiae quorundam audito­rum partim in excessu partim in defectu sensim calefactari coepit in ecclesiis nostris, quod quidem gravi cordolio cerni­mus, optaremus equidem vehementer in hac societate nostra pariter atque in aliis etiam ecclesiis, vigorem et rigorem eccle­siasticae disciplinae arctiore quodam vinculo coarctare, ad coercenda peccata et ataxias tollendas adeoque senatores oppidanos et potiora ecclesiarum membra, qui secularium seu politicorum presbyterorum vices sustinent cum pastoribus in ecclesiis nostris, in exercitio ecclesiasticae disciplinae ad offi­cium presbyteratus majore cum adnutione atque diligentia perficiendum, diligentius informandos et superiorum magistra­tuum authoritate confirmandos, summis votis acciperemus. Id quod neminem virorum verbi divini ministrorum, qui vivam verbi divini praxin in suis ecclesiis exerceri applicant, non annihilare (?) existimamus.

Next

/
Thumbnails
Contents