Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.

II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.

tio praetereamus, illud vero illotis, quod dicitur, manibus aggrediamur, lubet Deo propitio Patakini ad diem 29. Mártii confluere, quare ut dignitates vestrae, tempore et loco notatis mature adsint, minimus ego fratrum, easdem reverenter hortor. Feliciter valete et salvete una salute omnes. 2. Par epistolae ad generalem synodum vocandae 7. April, die Piatonis natali. Dominus et Pater misericordiarum panacea coelesti Eccle­siae suae contritionem sanet, nosque universos et singulos vasa misericordiae suae faciat. Amen. Reverendi et Ciarissinn viri, Domini fratres et symmystae observandissimi, dies quin­tus et vicesimus superioris Januarii, primaevae quidem Eccle­siae divi Pauli ad Christum conversione laetabilis, fraterni­tati vero nostrae, eximii viri D. Gregorii Vaczi, Deus bone qualis viri! inexspectata ad magnum ovium pastorem migra­tionem flebilis. Tunc enim sacerdos et quidem magnus in dioecesi Zempleniensi cecidit, tunc proh dolor emarcuit corona •capitis nostri, tunc Ecclesia Gálszécsiensis doctore suo vigi­lantissimo orbata est, collegium vero nostrum praeside suo fidelissimo suo viduatum est. Cujus sane obitus tanto nobis majori dolori esse debet, quanto intempesta tempestate anten­nis ruptis gubernátor noster occubuit, contra quam et senilis aetatis confidentia, et connatae pietatis svasu, is ipse sepem obducere, et in irruptione hostili precibus suis pro nobis fusis coram Deo consistere gratiamque impetrare poterat. Ipse enim fuerat currus et auriga noster, quo jam e medio nostri sublato, verendum est omnino, ne metu Absolo­morum discalceati extorres oberremus. Sed Deus meliora, qui perdius et pernox pro Sarepta sua excubat. In hujus pie defuncti Domini Senioris locum virum fide et Spiritu Sancto plenum surrogandum, bona cum Dei gratia, secundum seriem antea coeptam, confluendum nobis erit Erdö-Benyem ad diem secundum mensis Maji. Quare universos et singulos hujus dioeceseos Zempleniensis Ecclesiarum pastores, pro eo, quo per vos indigni fungimur prosenioratu, reverenter et fraterne hortamur, ut occupationibus omnibus etiam arduis aliquan­tisper sepositis, velint ad diem notatum in dicto loco sese praesentes sistere, communicatisque invicem consiliis, de idoneo antistite prospicere, prospectum calculo eligere, electum et postmodum confirmatum, debito deinceps honore et obedientia prosequi.

Next

/
Thumbnails
Contents