Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.

IV. Vegyes közlemények.

Siculorum Comes etc. Memóriáé commendamus tenoré prae­sentium, significantes quibus expedit universis, quod nos cum ad nonnullorum dominorum consiliariorum nostrorum humillimam intercessionem nobis propterea factam, tum vero compatien& viduitati et orbitati honastae mulieris Elizabethae, relictae­quondam Petri Melij, alias pastoris ecclesiae Debreciniensis, harum igitur intuitu duas vineas suas, quarum una in pro­montorio Chatariensi, elseo hegy nuncupato, cui a septem­trione vinea Casparis Bereczky, a meridie vero Francisci Was. de Bihar ab occasu vero et Oriente vinea Petri Dienes vici­narentur, — secunda vero similiter in eodem promontorio Chatariensi, oldal szeőleő nuncupato, hinc ab occasu vineae Georgii literati et Georgii Ben che, a septemtrione vero via publica et a meridie similiter via Biharwt nuncupata continue vicinarentur, omnino in comitatu Bihariensi existentes, pasti­natas, quarumlibet nonarum et decimarum pensione, ex eisdem vineis provenire debentibus, vita sua durante gratiose duxi­mus supportandas et eximendas, prout eximimus et supporta­mus praesentium per vigorem. Quocirca vobis universis egregiis et nobilibus capitaneis et provisoribus, decimatoribus arcis. nostrae Waradiensis, modernis scilicet, futurisque harum serié mandamus firmiter, quatenus vos praefatam honestam mulie­rem Elizabetham (ut paemissum est), vita sua durante a nona­rum et decimarum pensione ex dictis duabus vineis provenire debentibus exemptam et supportatam habere, neque ipsam ad Solution em earundem cogere et compellere praesumatis, nec sitis ausi modo aliquali. Secus non facturi. Praeientibus per­lectis, exhibenti restitutis. Datum in arce Wywar, vigesima die Augisti anno domini millesimo quingentesimo octogesimo (?) sexto — (helyesebben 1576). Nos igitur praemissa supplica­tione praefati Georgii Geönczy modo quo supra porrecta faven­ter exaudita et admissa, praescriptas literas exemptionales non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, praesentibus literis nostris verbotenus insertas, quoad omnes earum continentes clausulas, articulos et puncta eatenus, qua­tenus ex dein rite et legitime sunt emauatae, viribusque earum veritas suffragatur, acceptamus, approbamus, ratificamus et pro memorato Georgio Gheonczy, vita praefatae Elizabethae durante, valituras clementer confirmamus harum nostrarum vigore et testimonio literarum mediante. Datum Albae Iuliae decima sexta die mensis Iulii, anno domini millesimo quingen­tesimo octogesimo tertio. Orsz. levéltár, kincstári osztály. A gyulafehérvári káptalan levél­tárából. Liber Regius Tom. I. fol. 89.

Next

/
Thumbnails
Contents