Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.

IV. Vegyes közlemények.

IV. Vegyes közlemények. 1. Gyulafehérvár, 1569 július 13. — János Zsigmond fejedelem Károlyi Péter váradi lelkésznek a váradi Szent István hegyen egy szőlőt adományoz. Nos Joannes secundus, dei gratia electus rex Hungáriáé, Dalmatiae, Croatiae etc. . . . Memóriáé commendamus tenoré praesentium, significantes quibus expedit universis, quod nos, cum ad nonnulorum fidelium nostrorum supplicationem nostrae praeterea factam majestati, tum vero videntes vita, virtute necnon honestate et eruditione haud vilgari fidelis nostri hono­rabilis Petri Karoly, praedicantis verbi divini in civitate nostra Waradiensi, quibus ipsum ab altissimo deo insignitum cogno­vimus, totalem igitur et integram vineam, alias Matthiae presby­teri, "Weres cognominati, in promontorio Waradiensi, Zentist­van hegye vocato, in vicinitate vineae circuspecti Urbani Pokol sitam, quam nos superioribus annis nobili quondam Nicolao literato, Bona cognominato, infra quatuor duntaxat annorum spatium contuleramus, jam eo mortuo, rursus ad nos, nostram­ique collationem devolutam et per fidelem nostrum, nobilem Joannem Sárossy, directorem causarum nostrarum Waradien­sium mandato nostro manibus dicti Petri Karoly assignatam, eidem Petro Karoly, suisque haeredibus et posteritatibus uni­versis clementer dedimus, donavimus et contulimus, imo damus, donamus et conferimus jure perpetuo et irrevocabiliter tenen­dam, possidendam, pariter et habendam, salvo jure alieno, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum, quas in for-

Next

/
Thumbnails
Contents