Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.
II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.
mihi non fuerit facultas ipsum in tanta Ministrorum frequentia juvandi, a cujus promotione non fuissem alienus et praereptam a vobis ipsum juvandi occasionem doleo, nihilominus vocationi ejus per Dominum factae non contraeo: Reverentia tua quantum curae in ipso ornando sibi sumserit, non perditurum operám confido. Valebis vir Reverende cum tuis felicissime, et nobis, ut soles, fave. Dabam celeriter Liscae 23. Maji. 1631. 12. Clarissimo dominó Johanni Simándi primario ecclesiae Ujheliensis pastori. Gratiam et pacem a Domino per Filium precatus, me meaque Clarissimae dominationi vestrae offero. Per currentes Reverendam dominationem vestram de futurae synodi die et loco per nos edoctam scio, cui perficiundo suppeditet nobis vires sancta Trias. Verum quia rumor est apud nos dominó Tholnaeo vocationem alio migrandi oblatam esse, incertus sum, num congregationi nostrae intersit futurus, aut propter occupationes, quae abiturienti incumbunt, praesidentis munere pro more solito fungi possit. Ne itaque unius ob absentiam praeside destituamur, provinciám illám etiam ex successione Clarissimam d. vestram concernentem offero, et peto, in absentia domini Tholnaei, patiatur hoc a me muneris sibi imponi, ut opponentium tela contra procedentes directa clypeo Achillis excipiat et enervet. Faciet Reverenda tua pietas toti fraternitati negocium salutare, et ab eadem grata gratitudine recompensandum, secus non factura. Rapiebam Liscae crepusculi festi Ascensionis Christi in coelum. 13. Reverendo et Clarissimo dominó Michaeli Suri pro pastore HotyJcaiensi. Salutem in Domino et perpetuam felicitatem. Grave crimen fratri huic nostro immerenti publice in templo a quadam muliere objectum audio, quod politicus quispiam non ferret, neque ad jus dicendum prius sese accingeret, quam elueret. Hic vero quomodo ferat? Piacet mihi, antequam ulterius progrediamur, moneatur per aliquem Reverentiae tuae collegarum Generosus Bejczius, ut mulierem illám, quod hactenus etiam saepe monitus neglexit, mox sistat juri, hancque pastori suo injuriam inustam non sinat inultum. Quod ni fecerit, abstineat d. Matthias praeter baptismum ab administratione officii sui.