Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.
II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.
6. Commendátio Michaelis Miskolczi pastoris Bariensis ad Joannem Görgei Deregnyöm, Kai. Maji 1631. Pax illa Jesu Christi, quam resurrectione sua omnibus piis moerere antea extabescentibus adtulit, Reverendam tuam dominationem Coronet. Amen. Quam vere communis omnium Christianorum doctor Jesus Christus discipulis suis, quos primitus in schola sua docuit, postmodum vero per Spiritum Sanctum plenissime informavit, dixerit: Ite nae ministerium nostrum ejusque asseclae quotidie comprobatum eunt. Etenim imus nos, sed rarenter ad punctum, unde pedem extulimus, pedes figendi ergo rursus recurrimus. Luculentissimus hujus rei testis est Reverendus dominus Michael Miskolczi, qui primum sub venerandi viri domini Gregorii Vacii pastoratu et senioratu in schola Szecsiensi ita sese gessit, ut ejusdem commendatione ad munus pastorale inauguratus in ecclesia Bariensi per annos 6 fidelis in vinea Domini operarius inventus est. Verum ut nunc ingratis omnia plena, is idem me et Ecclesia insciis alio migrare jussus, sub signo dignitatis tuae Reverendae sibi suisque stationem quaerere adlaborat. Quare si commendationi meae" fides habenda sit, eum de meliore nota commendo tibi, vir Reverende, et toti fraternitati tuae, est vir probus, Candidus et cum dico innocens, omnia dico nec plura dicere volo. • 7. 6. Maji. Fűit apud me pastor Lukaensis, Petrus Csengeri, cui hac lege concessi ecclesiam Bariensem ingredi, ut ante generalem, si scripsero praedecessori suo Michaeli Miskolczi, nunc apud Deregnyő agenti, compareat et accusatus a Miskolczi de supplantatione sui, purget. Si vero non comparuerit actor Miskolczi, Judicium Ecclesiae requiratur, quid de eo fieri debeat. 8. 9. Maji. Ujfalusi Pál irja Szilvásujfaluból, hogy mikor az pásztor búcsúzott, császár urunk zászlója alatt palatínus urunk parancsolatjából Tokajban és Tarczalon volt, és honn nem létében az ángya asszony, Anderko János és Varga Imre akaratjából őellenek az pásztor megmaradóit, nem tudván mi okra nézve. Azt kívánja, hogy minden villongás nélkül kivigyem közűlök.