Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. X. Budapest 1911.
II. Miskolczi Csulyak István esperesi naplója és leveleskönyve.
60. Postea sequenti die Mártis convenit me rector in Tolcsva, qui fassus quidem est se bis concionatum fuisse, sed sese excusavisse, quod sua ignorantia et erga pastorem suum obedientia id fécisse. Dextram tarnen non porrexid, licet divinitus se trahi dixerit ad concionandum, cui ut penitus supersedeat interdixi a concionandi provincia. III. Incipit annus 1631. 1. 6. Mártii. Reverendus Johannes Iratosi Thoronya superveniens queribundus retulit se ab auditoribus aut dimissionem accepisse aut conditionatam mansionem, si abstinuerit manus a sylva interdicta, quam hactenus libere secuit, et si funeribus concione parentaverit nulla illinc mercede petita, quam si vei ex parte violaverit dimittendum főre etiam non completa functione annua. Moti üli sunt literis Szepsino sub nomine Stephani Thoronyai, nunc Olaszini degentis scriptis, quod nec inficiantur Thoronyenses. Praeterea dixit bilem illis motam ülinc, quod primitus non permiserit paganos ex templo fieri cumeram, sed parochiam fecisse ipsis liberam, quae postquam referta est, postmodum potestatem fecerit ipsis res suas üluc importari. Ad haec quod cuidam defuncto propter nimiam tempestatem non poterit parentare ad sepulchrum, sed in templo occasione diei Dominici instituerit concionem, famíliám illius dicit admodum quiritare, cum alias homo ille acerrimus fuerit scholasticorum inimicus, quive pastorem ipsum non cubulari vino, sed pecunia duntaxat solitus fuerit contentare semelque duntaxat communione sacra fuerit usus, illaque nonnisi ad communicationem pastoris publice habitam. Reverendus Iratosius sponte sua mavult loco cedere, quam cum auditorum gravi offensa illic diutius perdurare, contendit nihilominus, ne pastor Olasziensis modernus ipsi succenturietur. Retulitque Thoronenses dixisse: egyébkor is nem az senior fogadott minekünk prédikátort. Falsum hoc. Semel indultu Illustris comitis Georgii Rákóczi Nicolaus Lengyel collocatus erat Thoronyam, contra Ecclesiae voluntatem, at ipse pessime functus est officio suo paulo postea Ujhelini. Nam Thoronyae annum integrum non compleverat.