Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.

II. Adatok a dunántúli reform, egyházkerület történetéhez.

sui aulici ubiquitarii Gregorii Szveticz, difficulter ab eis rela­tionem obtinuimus. Tandem in hanc ipsos, quasi mentő, sen­tentiam pertractaximus, ut liceret nobis sequenti die dominica, a concione, in facie loci hoc est in Sancto Georgio, auditores examinare, diligenterque ab ipsis de vita et doctrina ministri inquirere, num auditoribus piaceret: num ipsum apud se ulte­rius detinere, et pro pastore agnoscere, vei abigere vellent? etc. Hac relatione 2. die Septembris in Sanctum Georgium reversi, sequenti, hoc est 3. die Septembris, absoluta per Dominum Briccium concione, auditores apud templum, in foro remanere iussos, diligenter, quantum in nobis fűit, de ministro examinavimus etc. Omnes uno ore exclamarunt, se quod de ministro conquerantur, plane nihil habere, sibi eius vitám et doctrinam perpiacere, utque ulterius etiam eum sibi indulge­remus, nos ardenter petivere. In summa. Actio nostra, gratia Dei, cum populo, successit pro nostro voto. Et sic laeti, cum benedictione, et de constantia adhortatione eos ad sua dimis­simus. Felici huic nostro successui invidit diabolus, et sequenti die duos provisores excitavit, qui miseram plebeculam turba­runt, quosdam ex ipsis, impositione birsagii quinquaginta flo­renorum terrentes, eo adegerunt, ut ad domum parochialem confluentes, pastorem rerum quarumdam levicularum accusa­rent. Nos ipsos audire nolentes, cum protestatione, ipsis relic­tis, domum versus iter snmus ingressi 4. die Septembris. Plebecula misera lubens pastorem apud se retineret; sed patroni, stulti et fere pueri, fratres Szétsii ubiquistas faventes, ipsum illic locorum tolerare neutiquam volunt. Venimus domum huc Papám 8. die Septembris. Tertio die octobris praesentibus domi meae (t. i. Kanizsai Pálfi Jánosnál) venerabili Domino superintendente, et Vene­rando Domino Joanne Szent Georgio pastore Mezőlakiensi, concessum est Domino Benedicto Herczeg, ut ecclesia Noszlo­piensi, Naradinum commigraret. Interminatus est ipsi graviter Dominus superintendens, ne posthac (sicit antea, factitare fuit solitus) sine annuentia et literis senioris sui, ipse sibi, paga­tim, impudenter locum venaretur, id enim ministrum maximé dedecet, neve aliquid officio suo indignum, et contra articulos, committeret. Ubi namque primum aliquid comisisse convictus fuerit, mulcta integrorum duodeeim florenorum privabitur. Conventiculus Alsó Orsiensis. Decimo octavo die octobris hoc est in festő Lucae, Vene­randus Dominus Stephanus Tolnaeus, pastor Tsopakiensis, senior, gratia ministrorum Cis et Ultra Balatonianorum, qui

Next

/
Thumbnails
Contents