Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.

I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez

coegisse. Quod Stephanus Eteky, Franciscus Martonfalvay et Thomas Esterhas, vei eorum praedecessores patronos in ea ecclesia egissent, sibi plane nihil constare. Decimus tertius testis. Nobilis Joannes Barthaly in dicta possessione Nagy Jóka commorans, annorum sexaginta, iuratus et examinatus fassus est. Se scire in saepe dicto oppido Nagy Magyar quemdam Thomam eatholicum parochum, postea vero diversae confessionisque praedicantes, patronos tarnen eiusdem ecclesiae semper Olgyaienses fuisse. Decimus quartus testis. Nobilis Gregorius Thedy, in dicta possessione Kis Jóka degens, annorum circiter sexaginta quatuor, mediante iuramento fassus est. Se scire et catholicos parochos, et diversam confessionem profitentes etiam praedi­cantes in eodem oppido fuisse, qui tarnen parochi semper nobiles Olgyaienses pro patronis agnovissent. Decimus quintus testis. Nobilis Georgius Orbán, in pos­sessione Vatha commorans, annorum circiter sexaginta, iura­tus et examinatus fassus est. Se scire in oppido Nagy Magyar tres catholicos parochos, et quinque alianae professionis prae­dicantes fuisse. Sciret praeterea, et ipse, et etiam ex patre suo intellexisset, quod eiusdem ecclesiae patroni praecipui Olgyaienses fuissent, Stephanum vero Eteky, Franciscum Mar­tonfalvay et Thoman Esterhas, quod eiusdem ecclesiae patroni fuissent, nesciret plane. Decimus sextus testis Nobilis Joannes Panghy in dicta possessione Nagy Jóka commorans, annorum circiter triginta quinque, iuratus et examinatus fassus est. Se non recordari in dicto oppido eatholicum parochum mansisse, scire tarnen ex alio loco nonnunquam adductum eo fuisse, eatholicum etiam parochum qui concionem ibidem fecisset, et alia sacerdotis catholici munia obivisset, intellexisset autem ex aliis patronos illius ecclesiae fuisse Olgyaienses. Decimus septimus testis. Nobilis Michael Takács in prae­dicta possessione Nagy Jóka degens, annorum circiter sexaginta, iuratus et examinatus fassus est. Se scire in eo loco tani catholicos parochos, quam vero contrariae confessionis praedi­cantes fuisse, de patronis autem eiusdem ecclesiae nihil scire. Decima octaya testis. Nobilis domina Sophia Sándor relicta condam Egregii Ambrosii András de Egyházas Paka, annorum septuaginta, iurata et examinata fassa est. Se scire in praefato oppido Nagy Magyar, aliquot catholicos parochos fuisse, constaret eidem, et meminisset de tempore, quo primum adversae confessionis praedicans in illud oppidum introductus fuisset, saepissime et ex monachis, et sacerdotibus Posonien-

Next

/
Thumbnails
Contents