Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.

I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez

quoque iidem augustanae confessionis homines causare queant ipsos debito tempore certificatos non fuisse de termino et producendo iure patronatus praedictae ecclesiae Nagy Magya­riensis, ac ne de praecipitanter lato etiam iudicio conqueri et ülterius differendi praescriptam differentiani, et controversiam occasionem habere possent, praetitulatus Stephanus Amade unanimi voto cum reliquis concommissariis sibi adiunctis ad praemissam differentiam et controversiam inter partes prae­notatas finaliter et peremtorie decidendam certum terminum undecimum nimirum mensis Februarii diem tunc venturum, iam vero praeteritum in praeallato oppido Nagy Magyariense et Comitatu Posoniensi existentium praefixisset, intimando eisdem ibidem, quod sive alterutra partium de iure patronatus prae­dictae ecclesiae Nagy Magyariensis in praefixo termino do­cumenta, et iura sua producerét, sive non: iuxta continentias tarnen mandati nostri, nec non commissionum annotati palatini et locumtenentis nostri iudicium habiturum esset. Quo termino adveniente, quia certis et rationabilibus de causis saepe fatus Stephanus Amade cum reliquis concommissariis sibi adiunctis in praetacto oppido Nagy Magyar comparere non potuissét, medioque itidem tempore nos ad humillimam supplicationem praefatae Mariae Magdalenae Englin abbatissae et conventus sanctimonialium ordinis sanctae Clarae in praedicto coenobio Posoniensi degentium, praefato Stephano Amade serio de­mandassemus et commississemus, quatenus habita mutua intel­ligentia cum reliquis concomissariis sibi adiunctis ingentem illám differentiam, et controversiam inter partes praenotatas primoquoque tempore revidere, et quod iuris ordo dictaret partibus iisdem pronunciare, ac etiam executioni demandare debuisset. Quarum quidem literarum nostrarum mandati tenor sic habebat. Matthias, Dei gratia electus Romanorum imperátor, Sem­per augustus, ac Germaniae, Hungáriáé, Bohemiae etc. Rex, Egregie fidelis nobis dilecte: Ad diligentem instantiam humilli­mamque supplicationem religiosarum-virginum abatissae, et conventus sanctimonialium ordinis Sanctae Clarae Posoniensis degentium, elapsis superioribus diebus demandaveramus tibi serio, quatenus tu unacum aliis certis fidelibus nostris, tuis utpote in causa illa collegis, atque commissariis nostris in certo ad id praefixo termino differentiam, et controversiam ratione iuris patronatus ecclesiae possessionis Nagy Magyar in comitatu isto Posoniensi existentium, inter, ipsas sanctimo­niales ab una et nonnullos nobiles partibus ab altera ingen­tem revidere, et sententiam deffinitivam pronunciare debuisses,

Next

/
Thumbnails
Contents