Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. IX. Budapest 1910.
I. Adatok a felsődunamelléki reform, egyházkerület történetéhez
tam fuisse, eamque necdum ad finem perductam esse, quia vero ab alienae professionis hominibus in dtcta autem iuris patronatus (possestione?) manifesto praeiudicio libertatis earundem sanctimonialium, quam tarnen non minus ac caeteri fideles nostri regni nobiles in bonis eorundem habere debent, eae turbari, et impeti gravi cum querela exponant. Nos ex suscepti regiminis nostri officii et regiae potestatis plenitudine authoritateque summi iuris patronatus, quod in ecclesiis regni istius nostri hungaria habere dignoscimur, exactiuö ponderandam ac tali pacto dirimendam et componendam esse omnino Constituimus, ne ulli partium ius in praedictam ecclesiam, seu parochiam sese habere praetendenti praeiudicium aut iniuria fiat, quam ob rem vobis veluti per fidelem nostrum sincere nobis dilectum Spectabilem, ac Magnificum Comitem Georgium Thurzo de Bethlenfalva, Comitem de Arva eiusdemque Comitatus Arvaiensis perpetuum Comitem, Regni Nostri Hungáriáé Palatinum, Iudicem Cumanorum, Locumtenentem et Consiliarium Nostrum ad instantiam alterius partis contra sanctimoniales agentis ordinatis commissariis, alios commissionis collegas fideles nimirum nostros Egregios Joannem Lippäi de Zombor Personalis Praesentjae nostrae Regiae in iudiciis locumtenentem et consiliarium Nostrum, Benedietum Pakay eiusdem Personalis Praesentiae Nostrae Magistrum Prpthonotarium, Paulum Aranyossy, Thomam Baranyay et Lucam Berkovics adiunximus, vobisque serie praesentium benigne et firmiter committendum esse duximus, ut in uno certo et brevi termino pro praedicta controversia tractanda et dirimenda, partibus diem praefigatis et habita etiam cum modernis per nos constitutis commissariis mutua correspondentia ad faciem loci denuo accedatis, ibidenique quantitate Dominarum ipsarum sanctimonialium et aliis quibusvis qua in documentum legitimi iuris patronatus in medium productor (?) essent cognoscere, statu etiam eiusdem templi a vicinitate etiam circum habitanti cognito, compertoque rei veritate cuiusnam partium iuri patronatus praedicta ecclesia subsit in omisse pronunciare, ac tandem nobis seriem huius modi peractae et executae commissionis debite rescribere debeatis, et teneamini, secus non facturi. Datum in civitate nostra Vienna, die decima quinta Mensis Decembris, Anno Domini Millesimo Sexcentesimo olecimo Quarte. Matthias, manu propria. Quibus exhibitis et praesentatis, continentiisque earundem de more, publice perlectis praesentibüs partibus, calvinisticae sectäe homines neipsos in praetacta controversia fucato et exquisito sub colore processisse apparet. per omnia