Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.
I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.
II. De Georgio Bors. Dominus Georgius Bors minister ecclesiae Galatsiensis, contra eundem articulum eidem poenae convincitur esse abnoxius. III. De Agendis et canonibus ab uno quoque ministrorum suo seniori ad revisionem exhibendis. Ministrorum unusquisque a 1. Augusti usque ad ultimum, mense eo currente ad seniorem suum ingredi, Agendamque suam censendam, consimiliter et canones descriptos offerre, sub mulcta unius talleri, teneatur. IV. De Johanne Nemes-Kéri. Dominus Joannes Paulides Kanisaeus senior, contra dominum Joannem Nemes-Kéri ministrum ecclesiae Tapolczafőensis propusuit, quomodo in ipsa piatea dicti pagi Tapolczafő, ipsum seniorem ut in synodo comparere studeret, monentem, dictis iniuriosissimis praedictus Joannes Nemes-Kéri exceperit, inter caetera dicendo : keveset gondolok én a papsággal, mert egy süveget sem vetettem érette. Quae ipsius dicta in ipsius etiam ministerii dignitatem visa sunt iniuriosa esse. Deliberatum est: Ut flexis genibus primum coetum ecclesiae, deinde dominum Superintendentem, dominum seniorem sibi reconciliet, delicti veniam humiliter praecando. Praeterea iuxta undecimum canonem tribus mulctetur florenis, in communem ecclesiae usum deputandis. Si secundo id ipsum tentaverit temere duplum solvat, si tertio deponatur. Reconciliavit, secundum deliberationem ecclesiam, dominum Superattendentem etc. ad praeces fratrum, et ex commune suffragio mulcta pecuniaria ei remissa est. V. De absentibus. Ex senioratu domini Superintendentis. Georgius Tallosi, Fokszabadiensis. Valentinus Barsi, Nagy-Berenyíensis. Georgius Bors Murai Szombati, Gadátsiensis. Gregorius Karacsonfalvai, Nemetiensis. Ex senioratu Papensi. Michael Teteni Kevinus, Polyaniensis. Stephanus Szántai, Csegleiensis.