Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.
I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.
prudenter reiiciant;onmemque actionis suae processum etfinem in aliqua ecclesia observatum et obtentum, ipsi seniori, vel scriptis, vel viva voce exponant. Quo autem maior authoritas presbyteris istis in negotiae ecclesiae laborantibus, apud eos, ad quos necessitate exigente, ipsis proficisci continget, conciliari ridesque haberi possit, piacúit, ut ipsis credentionales sub ecclesiae praaeltorum nominibus, atque adeo authentico communitatis sigillo in patenti tradantur. ínsuper quia honor virtutem de iure sequi debet, ne virtus et labor presbyterorum istorum debito honore carere videatur; 1 ut et ipsimet presbyteri quasi calcar quoddam ad viam of'ficii sui sedulo percurrendam, et alii quoque fratres ad mores suos bene componendos incentivum aliquod habeant: piacúit, ut ipsi presbyteri in synodis, tum generalibus, tum particularibus, tum etiam in quovis honesto fratrum congressu, post seniores, primos consessus obtineant, primasque voces et suffragia habeant. Quo honoris gradu presbyter incomposi'e sese gerens, nisi se correxerit, post unam atque alteram adhortationem ignominiose deiicietur. IV. Causae matimoniales excussae. 1. De Thoma Tóth Szent-Kiral-Szabadensis (cuius etiam in generali synodo Laurentiana superioris anni habita fűit mentio) deliberatum est, ut inter ipsum, coniugemque eius fugitivam, Elyzabetham Borsati de Pécsei, eorum dominó Superintendente (ut tractus illius, in quo personae istae habitant, seniore) tentetur reconciliatio adhuc semel, quae si non processerit. pars contumax ligetur, parte ad reconciliationem flexibiliore libera permanente. 2. De Ursula filia Thomae Tóth de Dobron, foemina praenimium contumace, et pertinace; quae fidibus (raro in nostra patria exemplo) ludendo popinas et tabernas frequentare solita, maritum suum Michaelem Nagy Transylvanum, rusticum succi plénum, insufficientibus de causis, ab annis fere octo, huc illuc divagando, contempserat, reliquerat: quae coram nostro consistorio constituta, sufficientes desertionis suaecausas reddere non valens, cum semel iterum tertio tum ex bis placidis, tum minis adiectis admoneretur, ut cum marito suo in gratiam rediret, eique Christiane cohabitaret; eo temeritatis et pertinaciae descendit, ut coram venerabili consistorio effutire non 1 A széljegyzeten : Immensum glória calcar habet.