Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.
I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.
sores pro ipso: Johannes Comáromi Aszalóiensis, et Thomas Szeremlyeni Hetesiensis ministri et presbyteri. De Causa Venerandi Domini Emerici Böythe, contra Lucám Homokium, quod se, hoc est seniore inscio, conquesturus superintendentem adiissct. Deliberatum est, in eo Homokium nihil deliquisse, quod superintendentem suum, seniore suo inscio, eiusque sine literis, requisiverit, suas ipsi difficultates expositurus. Fűit enim aliquoties seniorem suum praedurum expertus. In eo autem casu ministro, inscio suo seniore, superintendentem adire licet. Nihilo tarnen minus, ut ipsi venerando dominó Emerico Böythe sua authoritas sarta tecta permaneat, a cuiusvis iniuriaeque levitate probe vindicetur: si quo pacto et qua parte hac in re Lucas se seniori suo iniuriosum et molestum praebuisset, ipsum coram tota ecclesia honesta deprecatione sibi reconciliet. Qui dominus Böythe ex officio pro Luca apud magistratum instare teneatur, ut cogat auditores ipsi Lucae ad solvendum ad teruntiolium usque. Lucas locum suum mutandi licentiam habeat, et emigrandi aliorsum. Si auditores spreta etiam domini senioris authoritate, dominó Lucae solvere noluerint, ministro priventur. Idem Lucas Homoki ad genua provolutus, totam ecclesiam sibi reconciliare teneatur, eo quod, quasi minitando dixisset, se ad adversarios transiturum, nisi sui, de loco commodo tempestive ipsi prospexerint. Sic ergo Lucas ille Homoki deprecatus est tum totam ecclesiam in communi, tum seniorem suum in specie. Causae matrimoniales. 1. Michaeli Fiderei de Bőd, malitiosam a tribus annis ab uxore sua Helena, filia quondam Nicolai Tót de Szany, desertionem passo, indulta est libertás in Domino uxorem ducendi. 2. Johanni Matis, consimiliter post aliquot aunorum malitiosam desertionem passo, ad aliud votum nuptiale transire in Domino concessum est. 3- Johanni Szarka de Kajd, manifesto adulterio convinctae per uxoris suae Ursulae, filiae quondam Pauli Kupri, malitiosam, desertionem passo, libertás uxorem ducendi concessa est. 4. Crudelis et immanis Thomas Tóth de Szent Király Szabadgya, cuius prodigam et duram saevitiem uxor nulla ratione tolerare valens, saepe aufugere cogeretur, cleferatur, ad