Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.
I. Adatok a dunántúli ref. egyházkerület történetéhez.
solvat; quem ab unius synodi tempore ad sequentis tempus, singuli seniorum a suae inspectionis ministris diligenter exigant. 10. De mature ex synodo diseedentibus. Quisquis, sine venia superioris, ante finem synodi congregationem fratrum reliquerit: suspensione ab officio usque ad futuram synodum, puniatur. 11. De eo, quantum ordinandi exponere debeant. Ordinandi loco convivii ministris exhibendi (ut etiam pro sigillo a venerabili domino Superintendente literis testimonialibus affigendo) singuli binos florenos; pro ipsis autem literis testimonialibus denarios 35. exponant. 12. De midcta ministrorum falcem in alienanam messem immittentium. Minister falcem in messem alienam immittens flor. 3. mulctetur. 13. De eo, quo in casu minister, inscio suo seniore, superintendentem conquesturus adire possit. Minister, cum seniorem suum erga se praedurum (et nimium negligentem) experitur, potest sine eius scitu et literis, de suis dificultatibus apud dominum Superintendentem conqueri, secus non. 14. De excommunicatione, Nullus ministrorum aliquem ex auditoribus suis (etiam si id factis suis promereatur) sine senioris sui scitu et consensu, excommunicare ausit. Deliberationes ecclesiae de causis quorundam ministrorum in specie. 1. De Andrea Szencino. Quod Andreas Szencinns, iam aliquot ecclesias (prout ex senioris sui relatione constat) futilitate sua, suam operam illis promittendo (contra Articulum nostrum 15.) nec promisso stando repellit et delusit, mulctetur fl. 6. 2. De Nicoiao Könye Szecsödiense. Dominus Petrus AlsoLyndvaeus senior, ad revidendam et componendam causam domini Nicolai Könye, quam cum