Pokoly József szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VIII. Budapest 1910.
II. A fogarasi egyházközség levéltárából.
migrantium juxta receptum Christianorum morém, ac consvetudinem adhibitis ubi necessum foret concionibus ac cantionibus sacris, peragi faciet; superstitiones autem illas aniles nequaquam approbabit, v.el docebit, approbarique vel doceri faciet. 8- vo. Quod personas sacro-sancto matrimonii vinculo copulandas tribus ad minimum ante copulationem diebus in frequenti ecclesiae coetu publicabit, ac per quoslibet pastores sibi junctos ubilibet et in quibusvis ecclesiis eorum publicari faciet; ac si nihil vitii, quo copulatio eorum futura impediri posset, de iisdem inaudiatur, copulabit libere juramenti sacramento mediante ac per alios etiam perinde copulari faciet. Quae vero jam invicem sunt copulatae, ambae sancte cohabitent, et si quae perfide se invicem deseruerint et utraque earum in hoc regno Transylvaniae, vel partibus eidem annexis vivere comperiantur, nullo pacto nullaque de causa eas divertere; verum in eo casu, alter altro perfide deserto, peregre ad exteras ac longe distantes oras se contulerit, nec ullus certus de eo rumor inaudiatur, tandem exacto quatuor aut quinque circiter annorum circulo, juxta usitatum ecclarum Hungaricalium orthodoxarum morém et consvetudinem, liberam parti innocenti ac desertae dabit ac dari procurabit nubendi potestatem. 9- no. Quod nefandae ac profanáé vitae homines publicosque malefactores ab ecclesia ac communi fidelium coetu excommunicatos ac omnino exclusos habebit haberique per alios curabit, neque illis usum cultus divini publicum permitet, vel permitti patietur, quoad usque eidem poenitentia serio mediante Deum in primis, post ecclesiam sibi reconciliatam habuerint resipuerintque. 10- Quod illos qui ex valachis hic ecclesiasticis, sive plebeis, instinctu Spiritus Sancti veram fidem orthodoxam amplexi, se se episcopatui orthodoxo adjunxerint, eos nullo modo turbare vel molestare clam vel palám attentabit, vel per alios attentari permittet, quin eosdem aeque sibi ac parentes fraterna charitate prosequit, neque contra eosdem apud populum quicquam adversi moliet, vel per alios quospiam moliri patietur. 11. Quod singulis annis universis officio ejus vladicali existentibus pastoribus generalem indicet Synodum, ubi si in negotio religionis quidpiam ardui occurreret, ex tunc obstrictus sit una cum senioribus suis reverendissimum etiam dominum episcopum orthodoxum hungarorum modernum vel futurum super eo consulere, censuramque ejusdem gratam, ratam et acceptam habere. . 12. Quod seniores ex unanimi voto et suffragio con-