Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

V. Az 1580 okt. 9. trencséni zsinat kánonai

CAPITULUM XVI. De copulatione et promulgatione sponsorum. Copula sponsi et sponsae debet vel in templo, vel ho­nesta conventu administrari, sed prius super cathedram per tres, vei ad minimum (idque si noti sunt) duas dominicas publice denunciari more solito ut est in agenda. Pastores autem diligenter adviligent, ne quos in gradibus prohibitis. vel contra voluntatem parentum ipsorum. vel pro vim abreptas copulet? Et quoniam in ecclesiis repurgatis diebus dominicis inquibus praedicatur verbum Dei, administrantur sacramenta et curatior animae et conscientiae nuptiae non celebrantur, quae revera sunt impedimento sanctificationi debent fratres dare operám ut morém et tempus celebrandarum nuptiarum, earum eccle­siarum sequendum suis auditoribus proponant. Nam pompa nuptiarum, invitationes curae mille, circa vestes cibos, et alia totam diem sibi vendicant, et quando erit occasio, die verbum Dei audiendi. CAPITULUM XVII. De introductionis et nuptiarum honesto. Introductio sponsae debet fieri more in agenda descripto ibi monetur, sponsa ad pietatem, gratiarum actionem, et pre­cationem pro benedictione? Monendi sunt etiam nuptiales, ut in nuptiis honesta sit hilaritas, colloquia et vota pia choreae in publico coetu coram honestis viris fieri debent, eaeque breves, ne virgines in g} T rum ducantur, ne sursum leventur. ut est mos insensatorum, rusticorum, alioquin magis essent prohibendae. Absit ebrietas, crapula, sermones inpudici, quales solent esse impudicorum fidicinum. CAPITULUM XVIII. De litaniis et concionibus hebdomadalibus. Litaniae repurgatae cani debebunt, in singulis locis feria quarta, sexta et etiam feria secunda, et ubi fieri possunt can­tiones et aedificationes fiant. CAPITULUM XIX. De visitatione aegrotorum. Visitatio aegrotorum etiam illorum, qui suae salutis non visi sunt habere rationem, debet fieri si petant, ade*sse mini­strum, et communicari coenae Domini, more in agenda descripto, qui hic negligens repertus fuerit, et aegrotus absque confes-

Next

/
Thumbnails
Contents