Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
V. Az 1580 okt. 9. trencséni zsinat kánonai
CAPITULUM I. De vesperis sabbathi et diei dominicae. Statútum est, ut singulis diebus sabbathorum et dominicis vespertinae preces canantur, tres Psalmi, Hymni, magnificato modo et notis usitatis, latiné vel vulgari sermone. Et ubi desunt scholae, rogamus magistratum eorum locorum, ut propter glóriám Dei, et pueritiae utilitatem current Scholas re aedificare, et ablatos proventus scholis restitui. Interea parochi ubi deest: Scholasticus canant, vel praelegant populo Psalmos duos magnificat, benedicamus etc. CAPITULUM II. fyé confessione publica. Post vespertinas preces, audiant pastores diebus sabbathi confitentes vel summo mane diebus dominicis et maximé curent in usum redire privátam confessionem et absolutionem, non illám papisticam coactam, inque loco secreto servari consvetam, quae cogit omnia peccata enumerare, quod est impossibile iuxta illud Psalm. 18. Delicta quis intelliget ab occultis meis munda me etc. Sed confessio fiat libera, non ut pro dat se homo, sed ubi consilio et consolatione opus habet, peccatum suum non erubescat confiteri, et absolutionem petére. Ministri autem confidentes erudiant de tribus partibus, poenitentia véste de contritione fide et nova obedientia arguant privatim peccantes, et qui agunt poenitentiam et promittunt ad vomitum se non redituros absolvant impositione manuum privatim vel si multi conveniunt in genere. CAPITULUM III. Praeparatione ad Coenam Dominicam. Pastores tunc erudiant etiam accessuros ad sacram synaxim, de digno vel indigno usu sacramenti, de coena Domini, quid detur in illa cum visibilibus elementis, videlicet verum corpus et sangvis verus, Domini nostri Jesu Christi. Item quis sit usus et finis sacramenti, quaerant ex iis, an sciant oratinonem Domini, Symbolum Apostolicum, Decem praecepta Dei, an sciant memoriter recitare, verba Coenae Dominicae, an credant verum corpus et sangvinem summi, non solum spriritualiter quod tantum piorum est, sed etiam oraliter, vel substantialiter, ad iudicium sicut testatur divus Paulus. Item an credant filium Dei, pro se passum, mortuum etc. et an vitám suam in melius emendare deducere promittant et velint forma absolutionis petatur ex agenda.