Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

III. Az ötvárosi egyházak zsinati törvényei 1550 körül

CAPITULUM XX. De divortio prudenter admittendo. Divortium facere ex privato iudicio et arbitrio omnino vetitum esto, quia haec res probatissimis consistoriis magnum negotium facit. Caute ergo ministri agant et rem usque ad conventum differant, ubi quoque subito nihil decidi potest, sine eius loci magistratus consensu, ad quem maxima ex parte negotium devolvitur. CAPITULUM XXI. De non tolerandis aduiteris et scortatoribus. Aduiteri, scortatores, desertores periuri, sive infideles teste Apostolo I. ad Corinth 7* qui virgines et viduas fallunt, et alii scelerati in vicinioribus locis non ferantur, ne confir­metur impietas, et Hcentia. CAPITULUM XXII. De non inferenda falcé in alienam messem. Nemo ministrorum falcem in alterius messem mittat bap­tizando, copulando aut introducendo sponsas vel puerperas. Sed si quid fieri oportet, fiat cum legitimi pastoris consensu, ne occassio detur et ministris iurgandi, et auditoribus, pastores spernendi, tandem ecclesiasticam disciplinam, et totum ordinem turbandi. CAPITULUM XXIII. De intrúductione sponsarum et puerperarum. Introductio sponsarum et puerperarum non sit supersti­tiosa et omnibus piis abominabilis: verum prae decens sit. Sponsa admoneatur ut in timore Dei viveus, diligens sit mater­familias, idque ex testimonio Sacrae Scripturae. Et fiant com­munes preces, ut Deus novis coniugibus benedicat. Puerpera similiter admoneatur ad gratiarum actionem pro admiranda conservatione in partu et pro regeneratione infantis etc. Ad­moneatur serio ut prolem educare studeat in disciplina et timore Dei, postremo fiant publicae preces ad Deum pro gu­bernatione et protectione parentum et prolis. CAPITULUM XXIV. De ministri accessione ad docendum, et migratione in ecclesiam aliam. Nullus ministrorum in salutato patrono et pastore cui­cunque civitati proximae se ingerat in munus docendi ; sed

Next

/
Thumbnails
Contents