Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
XXIII. Köveskút, 1612. nov. 11., 12. Pathay István püspök zsinatot hív össze Köveskútra; a felavatandó lelkészek vizsgálatára a Krisztus személyéről nyolcz tételt tűz ki, s felhívja őket, hogy ezekre legyenek készen.
si quem promovere voluerint ad superattendente adducant, vei cum literis amandent, ac inde accepta venia, et literis licenciatoriis legitime promoveant, et commendent ecclesiae. Duo autem ad minus ex iis civibus, ad quos promovendus est minister, ut testes vocationis et vitae ipsius coram superattendente cum licenciando appareant. Articuli 6. Herczegszőllősiensis hinc articulum contrario. Item Articuli 8. Varadiensis. IX. Visitatores. Visitatores ab ecclesiis et ministris honeste excipiantur et alantur, et si iumenta quibus vehi deberent defuerint transvehantur ad vicinas ecclesias. Articuli 71. Sopronensis. Concilii Bracarensis 2. Canon 2. x. ' Obsequium seniorum superattendentis. Subiectionem seu obedientiam evangelicam in causis ecclesiarum requirimus. Ergo ubi praesentia seniorum exigitur vocati a superattendente (in evitabili necessitate excepta quam tarnen probare tenentur) nihil eos detineat: sed tempore et loco a superintendente praefixo compareant. Et si aliquo a superattendente missi fuerint, in causis ecclesiae, sine renitentia et molesta tergiversatione proficiscantur: quibus si abesse contingat, mandato superattendentis et causis ecclesiarum id postulantibus vicini pastores, vicém eorum suppleant in administratione sacramentorum, copulationibus coniugum, et praedicatione evangelii, et si quid pro laboré ipsis in ecclesia dutum fuerit, relinquant illi cuius vicém gerunt, sub poena iurisdictionis ecclesiae. Articuli 26. Soproniensis. Concilii Moguntiensis. Canon 25. ' .XI.;:. Obsequium ministrorum. Idem statuimus de reliquis pastoribus, quando a suis senioribus vocati fuerint, ut omni excusatione negleeta, obediant et compareant, inobedientes, nisi se sufficienti ratione defendant, primum tribus talleris in communem ecclesiae usum deputandis mulctabimus. Si secundo id ipsum temeri tentaverint, duplum solvent. Si tertio, deponantur. Vicini pastores horum vicém subeant: prout in praecedente articulo praemis-