Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
XXIII. Köveskút, 1612. nov. 11., 12. Pathay István püspök zsinatot hív össze Köveskútra; a felavatandó lelkészek vizsgálatára a Krisztus személyéről nyolcz tételt tűz ki, s felhívja őket, hogy ezekre legyenek készen.
piae ab ecclesia Christi damnatae foedus ineunt, excogitatis quibusdam a se respectibus id efficere contendentes ut humanam naturam aut in nihilum redigant, aut in Deum (quod tarnen realiter facere requeunt) transferant: cum palám sit Deum ut Augustinius loquitur homini Christo glóriám dedisse, naturam non abstulisse; vel divinam consideratione humiliationis negant statuentes et docentes, quia in Deum eiusmodi humiliatio et passiones non cadunt, Christum solummodo hominem esse et non Deum; vel ignoratione unionis sepulti duas credunt in Christo personas esse; vel in unione naturarum communicatorum ideomatum ab una sola natura divina scilicet perfici hoc est divinam naturam conferre, humanam arripere nihil e suis proprietatibus conferendo, idque transitive. Neque tarnen omnia idiomata in hanc communionem admittunt, sed ea solum, quae ipsorum opinioni, sufficientia esse videntur, cum tarnen divinae naturae ideomata sint aőiaipsta, sunt enim ipsa Dei essentia, et una communicata reliquas omnes communes fieri necesse sit a communione nostra alienos iudicamus. Stephanus Pathaynus, superintendens. Eodem anno 1612. 11 et 12. die novembris in festő dominica .Martini episcopi celebrata est synodus sub patrocinio spectabilis ac magnifici domini, domini Stephani Török in oppido Köveskuth, in hac synodo sacrosanctum ministerium hi assumpserunt: Johannes Paulides Canisaeus, ordinatus in ministrum ecclesiae Papensis ; Simon Nicolaides in ecclesiam Velemeriensis in comitatu, Szaladiensi; Michael Domjáni in ministrum ecclesiae Martiancensis; Gregorius Szentgyörgyi in ecclesiam Petzeliensem; Gregorius Dávid in ministrum ecclesiae Polyaniensis; Caspar Náray ordinatus in pastorem ecclesiae Csakániensis ; Simon Udvarnoki in ministrum ecclesiae Vámosiensis in comitatu Veszpremiensi; Daniel Deákinus in ministrum ecclesiae Kisgörbensis ; Johannes Végh ordinatus in ministrum ecclesiae Hederheliensis. Huic synodo interfuerunt clarissimus vir dominus Albertus Molnár Szencziensis, optime moratus et eruditus iuvenis Hubertus Novilius Belga; item reverendus vir dominus Lucas Coriarii Szencinus. Interfuerunt hi saeculares quoque, quos magnificus dominus Stephanus Török et ecclesia Papensis in meam (Johannis Canisaei) ordinaiionem, tanquam testes et legatos adiunxerant, dominus Valentinus Hatos, inter equestris ordinis milites excellens, dominus Ambrosius Piriti, vajvoda; dominus Johannes Nagy civis civitatis Papensis. In ea synodo prima die concionatus est Johannes Paulides Cani-