Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
XXIII. Köveskút, 1612. nov. 11., 12. Pathay István püspök zsinatot hív össze Köveskútra; a felavatandó lelkészek vizsgálatára a Krisztus személyéről nyolcz tételt tűz ki, s felhívja őket, hogy ezekre legyenek készen.
tarum individua (unione) ooatoc constat quae dicitur et est mediator inter Deum et homines salyator, rex et sacerdos. Et haec duarum naturarum in dissolubilis connexio in unam personam filii Dei, facta est assumptione humanae naturae, a secunda persona divinitatis, non mutatione divinae in humanam naturam, nec humanae in divinam, nec exaequatione naturarum, nec confunsione proprietatum essentialium, sed ut testatur apostolus, verbum caro factum est inanitione sui et assumptione servilis formae. in. Non mutatione naturarum; nam mutatio non nisi destructione subiecti prioris perficitur sicut et generatio praeiacentis subiecti corruptione: ita ut nulla substantia mutandi in ipso mutatio maneat: quemadmodum patet in exemplo aquae a Christo in vinum optimum mutatae. Id ipsum vis et vocabuli mutatio manifeste arguit Non exaequatione. Ita enim tolleretur discrimen inter Deum et hominem, creantem et creatum, finitum et infinitum ; nec idiomatum confusione sequeretur quippe naturarum ipsarum abolitio, ut si confundantur calor ignis, et frigiditás glaciei necesse est utrumque et glaciem et ignem in térire. ív. * . '• " Nequis vocabulo unionis, connexionis et coniunctionis perperam sumto, confusam naturarum vel proprietatum commixtionem somniet: considerandum est scripturam variis nominibus explicare ipsam unionem. Nunc enim vocabulo assumendi Haebr. II. vérs. 16. Nunc inhabitandi Joh. I. vers. 14. Coloss. II. vers. 9. Mittendi Galath. IV. vers. 4. Ingrediendi in mundum Haebr. X. vers. 5. Veniendi in carnem I. Joh. IV. vers. 2. Apparendi I. Joh. III. vers. 8. Descendendi Joh. VI. vers. 33. 41. 51. 58. Aptandi Haebr. X. vers. 5. Proponit, deciarat, exprimit scriptura misterium unionis. v. Vi huius indissolubilis unionis facta est caro illa proprii filii Dei, et divinitas verbi facta est hominis assumti divinitas, unde a veteribus non sine rationabili misterio dicta fuit Maria virgo •6-soToxioc, Dei para eius enim personae, quae in divina et humana natura substitit mater est secundum humanitatem.