Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

XXI. Az 1603. évi murányi zsinat kánonai

3. Nemo ministrorum falcem, in alienam messem mittat, baptisando, copulando, introducendo sponsas vel puerperas; sed si quid fieri oportet fiat, cum legitimi pastoris permissione 4. In die Innocentum pastores cum virgis, non cursitent, neque cum cruce pecuniam colligant, quandoquidem est super­stitiosum. 5. Pastor ecclesiae ante praefinitum tempus, gregem suum absque senioris consensu deserere non debet, quamvis legitime vocatus. 6. Auditores, pastores suos, in honore habeant et pra­estent obedientiam in omnibus, quae ministerium concernunt. Mat 10. Qui vos audit me audit. Hebr. 13. Obedite praepositis vestris. 7. Diebus sabbathi, omissis compotationibus, et clamo­ribus auditores se ad cultum divinum praepareni Exerrationes dirae, et omnia maledicta interdicantur. Inobedientes puniantur a magistratu: carcere, plagis, mulcta. A spiritualibus verbo. 8. Nemo pastori suo publice in concione respondeat, arguenti, nec diffamet. ßeum autem coram superattendente accuset, qui non facilem querelam ad clericum admittat. 9. In dies Pentecostes, reges creare, choreas ducere, homines in itineribus sistere et alia inconcinna prohibita sint. 10. Redditus ecclesiastici antiquitus, in sustentationem ministrorum ordinati fideliter porrigi debent. Et non abiectitia, sed meliora relinquant pastoribus suis Prov. 3. De primitiis honora Dominum. Auditores quoque spontaneum sacrificium absque superstitiosis ritibus offerre debent. Hilarem nam dato­rem diligit Deus. 2. Cor. 9. 11. Coloni citati ad convocationem, venia nt sub poena. CAPITULUM VIII. De synodo et magistratu. 1. Senior celebraturus congregationem, duabus septi­manis ante, per literas currentes promulgare debet, capita actionum assignet, strenue mandet et pro officio, ut quisque compareat. 2. Litteras convocationis nemo diu detineat, sed assig­nato tempore, celeriter ad vicinum suum transferandas curet. 3. Tempore convocationis unusquisque pastor adsit, nec dictam horam absque probabili ratione negligat, sub poena unius floreni hungarici. 4. In congregatione fratrum servetur modus. De hoc autem omnes deberent fratres.

Next

/
Thumbnails
Contents