Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.
XXI. Az 1603. évi murányi zsinat kánonai
finaliter impiis, honesta sepultura negetur ab ecclesia non a pastore solo. Fletus immoderati vel potius ululatus, circa funus vitentur. 1. Thes. 4. CAPITULUM V. De scholis et recloribus earum. 1. Juxta templum habeatur aedificium scholae propter iuventutem erudiendam, quae est praecipua et purior pars ecclesiae. 2. Ubi est pastor ecclesiae et aedificium scholae ibi alatur rector, seu praeceptor puerorum ex deputatis proventibus quos nemo alius ad se pertrahat. 3. Rector scholae a pastore principaliter suscipiantur, a quo cum idoneus censetur postea commendetur populo, et stipendium constituatur. 4. Subsit autem rector scholae pastori suo cui reverentiam et obedientiam debitam, publice et privatim exhibeat. 5. Sholae, quia sunt adminicula ministerii, rectores diligenter adiuvabunt pastores suos in templo canendo et subserviendo, in aliis rebus. Quae autem pastorum sunt propria officia ut baptismum administrare et alia ab iis totaliter abstinebunt. 6. In schola dent operám ut pueros habeant, quos in literis pietate et moribus, fideliter informent. 7. Non exerceat rector in schola cauponam aut mercaturam, nec compotationibus indulgeat. 8. Rector scholae alicui iniuriam faciens, accusetur, non coram iudice, sed pastori suo. Is eum sobrius admoneat, et castiget ne amplius faciat, eumque cum adversario suo quantum fieri potest, in gratiam redigat. Sin rector scholae obedire nolit. accusetur, coram superintendente. 9. Ut honeste venit, ita honeste discedat rector, non ex levitate completus, sed suo termino completo. 10. Immorigeri et rebelles, fuci et potatores, scholasque de decorantes, eiicientur pro merito pios vero et utiles tamquam membra sua fovebit et promovebit pia fraternitas nostra. CAPITULUM VI. De matrimonio et nuptiis. 1. Matrimonium liberi contrahant, cum parentum voluntate et consensu, ut autem parentes liberos nequaquam cogere debent, ad ingrata coniugia, ita nec debent legitima coniugia