Thury Etele szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. VII. Budapest 1908.

I. A Poprádon felyűl levő szepesi egyházmegye kánonai 1550 körül

communiter omnibus esse possit. Tertio. Debitum illi honorem exhibeant, áment tranquillamque vitám cum illo vivant. Quarto. Debitam quoque mercedem statuto tempore absque ulla immi­nutione illi exolvant, eidemque ac universae suae familiae omnem benevolentiam exhibeant, sic persvasi; quicquid boni vei mali illis intulerint perinde esse, ac si ipsi Deo inferrent, a quo in suo tempore eorum factorum proemia expectare debeant. Deque his singulis per iudicem et senatum loci illius, dextra porrectione íninistro sufficienter cavere debent. CAPITULUM XXV. De morbo et sepultura fratrum. Si quis ministrorum morbo divinitus immisso teneatur . reliqui fratres christiana aífectione illum invisere consolariqui exhibita eidem sacra Domini Coena viciniores autem, si is postulat, interea ecclesiam ipsius providere debent, tantisper donec vei ad pristinam sanitatem redeat, vei decedat. Defuncto autem eodem, vidua per ludi rectorem id significare debet, <pri per litteras convocatis fratribus, cadaver defuncti absque ullis papisticis et idololatricis superstitionibus habita prius a fratre per dominum seniorem ad id designato concione funebri humandum curet senioris interim interest, quantum potest curam impendere, ne viduae et orphanis aliqua iniuria, a quopiam inferatur, verum omnia sicuti testamenti legata sunt (ad quod instituendum infirmus compos adhuc rationis tempestive a seniore et reliquis vicinioribus fratribus cohortandus) est rata, et inviolata haberi debent. Quod si posito casu, senior negligatur, nulli fratrum ad funerationem de mortui facultas permittenda, verum ab ipso seniore ad eam quilibet vocari ideo potissimum debet, ut praesentibus omnibus communi sufTragio quibusdam superstitiosis ceremoniis circa funera adhi­beri solitis, obviam eatur. CAPITULUM XX VI. De offertorio in exequiis fratrum. Pars porro media in funere fratris, de offertorio fratribus sit communis, altera in pauperes eroganda est. CAPITULUM XXVII. De congressu fratrum eiusque loco. Congressus fratrum non in clandestinis conciliabulis aut peregrinis locis extra fraternitatem, verum alternatim apud fratres huius almae fraternitatis insütuendi sunt hoc ordine :

Next

/
Thumbnails
Contents