Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

3. Adalékok a dunántúli protestantizmus történetéhez. Payr Sándor

consideratione idem in Anno praesenti 1669. d. 18. Mens. Mártii in oppido Sabaria aliam quoque virginem, Agnetham Priger in futuram vitae sociam idem nominatus I. despon­sasse, oblitus tam christianitatis suae, quam verae fidei et obiigaminis ipsi A. datae, qua binaria personarum despon­satione modernae A. ad alteras ineundas ' nuptias viam prae­clusisset, quinimo tam ipsi A. quam vero parentum suorum damnum et praejudicium causasset. Vellet itaque ipsa A. legi­tima existente certificatione praesentis Sedis Spirituális ab ipsius I. obligamine seu vinculo matrimoniali se absolutam reddi et pronuntiari, ipsum vero I. tanquam perfidum in poena in Ven. Consistorio hocce observari solita convinci et aggra­vari. Super quibus omnibus producit ipsa A. binas literas Testimoniales, primas quidem Oppidi Sabariensis, alteras vero Thomae Paczy, eiusdem Oppidi Sabariensis oppidani, tertias vero ipsius I. literas Missiles ad ultimam suam sponsam Saba­riensem directas et sonantes, quibus omnibus ipsa A. firmiter inhaerendo cuperet se, ut supra, absolvi. Pro I. Nemo. Pro A. idem, qui supra. et cum eadem cum suprascripta protestatione dicit: Siquidem ipse I. de praesenti Sede Spiri­tuali legitime certiíicatus exstitisset, nihilominus tarnen contu­macia ductus a facie iuris et iustitiae praesentis Sedis Spiri­tuális sese absentasset, verum litteras aliquas missiles ad hocce Venerabile Consistorium directas misisset, quae in iudi­cio nullum robur finnitatis háberent. Pálam autem esset, contra contumaces omnia iura clamare. Ideo adhuc ipsa A. firmiter inhaerendo suae institutae actioni et ad latus productis, cuperet se absolvi, literas vero ipsius I. cassari et reiici. Deliberatum est. Ex quo Causa haec nondum in Ven. nostro Consistorio amplius proposita fuisset et I. rationabiles suae absentiae causas per literas suas ad nos directas insinuasset, ob hoc ad futurum synodalis nostrae congregationis terminum remittitur. Procurator A. solemniter protestatur super pronuntiata deliberatione, et quia ipsa A. sine suae conscientiae periculo in vinculo matrimoniali existere non posset. Alterum esset, quod legitime citati neque tarnen comparentes Semper iuris ordine sine ulteriore consideratione convinci et aggravari solerent. Ideo adhuc ipsa A. humillime instat, ut seposita hac dilatoria deliberatione et praesentis causae ad futuram

Next

/
Thumbnails
Contents