Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.
2. Adalékok a szepességi reformáczió történetéhez. Wéber Samu
sima vestra Dominatio percontetur, nunquid horum a nobia factum sit. Videt homo inquietus, se hac tam invidiosa accusatione nobis cum primis nocere posse; idioque quod palmarium sibi videtur, arripit, sibi in omnibus fidem adhibitum, nobis detractum iri putat. Nos autem erigit, quod Reverendissima et Illustrissima Dominatio vestra probe novit, Christianos nos esse; Christi Sanguine in Babtismo tinctos et ab precibus ablutos, iuxta stipulationem bone constientie et foedus cum Deo in lavacro regenerationis initam, soli Dea adhaerere, scripturas profetarum et apostolorum, cum tota orthodoxa et catholica ecclesia, tamquam Dei verbum certissimum, ut normám fidei Christianae unicam amplecti, venerari, et secundum illud totam fidem et religionem nostram, cuius epitomen Augustana Confessione exstat, conformare. Et tales cum simus eumque hactenus Illustrissimae et Reverendissimae vestrae Dominationi Cathedraticum obedientissime dederimus, per Deum et vulnera Christi rogamus, ut nos contra improbos Alfonsi istius et aloirum conatus tueatur, ei imperet, ut sua curet, convitia mittat, nos nostrasque ecclesias, que nobis non ipsi commissae sunt, nullo modo turbet: ut item nostris dominis, Domino Lubomirsky et Domino Thursoni nos commendet, eos ad defensionem nostram suscipiendam exciteí, moneatque, ut quemadmodum hactenus fecerunt nos non tantum tolerent, sed etiam humaniter et clementer tractent. Hoc vere verum veri Episcopi munus est osculari filium Dei in via seu vita praesenti, ne precamus in altera: ne nos tamquam vasjiguli in ira sua confringat, comminuat, conterrat: hoc est apperire portás, ut intret rex gloriae: hoc est honorari et confiteri Dei filium, qui vicissim honorantes et confitentes, se coram hominibus honorabit et confitebitur corain patre suo coelesti, eosque glória et beatitudine ornabit aeterna. Significatum quoque nobis est, Reverendissimum et Illustrissimum brevi in Scepusium venturum, munus igitur adornavimus, poculum argenteum foris et intus deauratum, ut. lllustrissimam Dominationem Vestram pro nostris facultatibus, digne accipiamus. Hoc utrum in adventum Illustrissimae et Reverendissimae Dominationis Vestrae asservandum, an in Capitulum deferendum et Provisori tradendum, an vero per occasionem emittendum sit, Illustrissima et Reverendissima Dominatio Vestra nobis, si non est molestum, clementer apperiat. Reverendissimam et lllustrissimam Dominationem Vestram divinae protectioni commendamus et denuo oramus, ut nostri defensionem et patrocinium suscipere non dedignetur. Non