Stromp László szerk.: Magyar protestáns egyháztörténeti adattár. V. Budapest 1906.

2. Adalékok a szepességi reformáczió történetéhez. Wéber Samu

voluntate non fecerint: et quotiescunque in posterum delati fuerint, mulcta semper dupplicatur ad 40,000 aureorum, vicis­sim ad 60,000 et sic consequenter summám. Comes XIII oppi­dorum tünc temporis Waralii fűit Dnus Martinus Pilcius maximé in religione Zelotypus, judex vero ejusdem oppidi Dnus Tobias Weissgerber similiter evangélista magnus. Cum Dno Joanne Dirnero isti ad Duum Seniorem et Lubomirszkum, arcis Lubloviensis et XIII oppidorum Capitaneum profecti, negotium omne ei exponunt, consilium et auxilium ab eodem expetentes. Is etsi Romanae religionis addictus, Subditos animat adversus Eppiscoporum et Jesuitarum machinationes, utque armis resistant decreto Regis, suadet. Vicecapitaneus etiam maiidat, ut literas, si quae adferentur, supprimeret, nec ulla ratione in istos importunos Episcoporum conatus consentiret. Quod Dni Lubomirszky consilium, cum dissimulatione conjunctum, multum XIII oppidanis praefuit, et animum ad audacter resistendum adversariis, addidit. Cum enim in medio septimana Waradiensis templi dedi­tioneni fieri vellent et 2 octobris templi olasziensis etiam, animose illius utriusque oppidani restiterunt, probe munitis et observatis coemeteriis et templis et praesidiariis circa illa col­locatis et sua ista audacia omnes insultus hostium depu­lerunt. Die 8 oct. Locumtenens suae Caesaris Majestatis Martinus Pethe cum Christopho Turzone aliisque complurimis consilia­toribus et auxiliatoribus Leutschoviam ingressus, templi occu­pationem, productis mandatis, attentavit, sed male ibidem exceptus, facta prodestatione, hanc ignominiam Cives non impune laturos, circa vesperam discessit. Quidam ex Capitularibus cum cives furibundi diverso­rium publicum effringere vollent et armata manu Judicem liberaturi (quem minio, ut saltem Monasterium, si non Paro­chiale templum ipsis permitteret, adigere volebant) concurre­rent, videns Episcopum lapidibus per fenestras peti, et tumul­tum fieri in latrinám sese abscondidit, in eaque tanquam apotheca ejusmodi homini competenti, per horas aliquot delituit. Episcopus vero cum satelitio partim canales tectorum, partim alia latibula, pro nimia consternatione quaesivit et petivit. Die 22 oct. ego M. Stephanus Xylander ex parochia mea Crumpachiensi, quod oppidum metallicum ditionis magni­ficoruni Dominorum Thursonum, pelli debebam et ejici. Vene­runt enim a Sua Spectabili Magnificentia varia hac de re ad Judicem et oppidanos mandata: praemonuerant me multi amici de adversariorum super me in Capitulo Sancti Martini facta

Next

/
Thumbnails
Contents